saec. II. (ca. 170 p.C.n.)
- Nec ulla caprea nec pavens dammula nec prae ceteris feris mitior cerva, sed aper immanis atque invisitatus exsurgit toris callosae cutis obesus, pilis inhorrentibus corio squalidus, setis insurgentibus spinae hispidus, dentibus attritu sonaci spumeus, oculis aspectu minaci flammeus, impetu saevo frementis oris totus fulmineus. Et primum quidem canum procaciores, quae comminus contulerant vestigium, genis hac illac iactatis consectas interficit, dein calcata retiola, qua primos impetus reduxerat, transabiit. —Metamorphoseon libri XI Apulei [3][2]
saec. II. (ca. 170-177 p.C.n.)
- Praeterea ex eodem libro Catonis haec etiam sparsim et intercise commeminimus: ‘Vestiri’ inquit ‘in foro honeste mos erat, domi quod satis erat. Equos carius quam coquos emebant. Poeticae artis honos non erat. Si quis in ea re studebat aut sese ad convivia adplicabat, “crassator” vocabatur.’ Illa quoque ex eodem libro praeclarae veritatis sententia est: ‘Nam vita’ inquit ‘humana prope uti ferrum est. Si exerceas, conteritur; si non exerceas, tamen robigo interficit. Item homines exercendo videmus conteri; si nihil exerceas, inertia atque torpedo plus detrimenti facit quam exercitio.’ —Noctes Atticae A. Gellii [4][2]