class. (45 a.C.n. / 709 a.u.)
- De aquae ductu probe fecisti. columnarium vide ne nullum debeamus; quamquam mihi videor isse a Camillo commutatam esse legem. —Epistolae ad Atticum Ciceronis [1][2]
class. (40 a.C.n. / 714 a.u.)
- Adherbalem dolis vitae suae insidiatum; quod ubi comperisset, sceleri eius obviam isse. Populum Romanum neque recte neque pro bono facturum, si ab iure gentium sese prohibuerit. Postremo de omnibus rebus legatos Romam brevi missurum. Ita utrique digrediuntur. Adherbalis appellandi copia non fuit. —Bellum Iugurthinum C. Sallusti Crispi [3][2]
class. (ca. 37 a.C.n. / 717 a.u.)
- Sed do etiam in hominibus posse novenarium retineri numerum, quod in hibernis habent in villis mulieres, quidam etiam in aestivis, et id pertinere putant, quo facilius ad greges pastores retineant, et puerperio familiam faciunt maiorem et rem pecuariam fructuosiorem. Sic, inquam, numerus non est ut sit ad amussim, ut non est, cum dicimus mille naves isse ad Troiam, centumirale esse iudicium Romae. —De agricultura Varronis [4][2]
class.
- Ibi eum legati ab Carthagine paucis ante diebus in sinum Gallicum adpulsis navibus adierunt, iubentes primo quoque tempore in Africam traicere; id et fratrem eius Hannibalem — nam ad eum quoque isse legatos eadem iubentes — facturum; non in eo esse Carthaginiensium res ut Galliam atque Italiam armis obtineant. —Ab urbe condita Titi Livii [5]
class. (versio II, ca. 5 p.C.n.)
- illa verecundis lux est praebenda puellis,
- qua timidus latebras speret habere pudor.
- ecce, Corinna venit, tunica velata recincta,
- candida dividua colla tegente coma –
- qualiter in thalamos famosa Semiramis isse
- dicitur, et multis Lais amata viris.
- Deripui tunicam – nec multum rara nocebat;
- pugnabat tunica sed tamen illa tegi. —Amores Ovidii Nasonis [6][2]
class.
- an melius manet illa fides, per saecula prisca
- illac solis equos diversis cursibus isse
- atque aliam trivisse viam, longumque per aevum
- exustas sedes incoctaque sidera flammis
- caeruleam verso speciem mutasse colore,
- infusumque loco cinerem mundumque sepultum? —Astronomicon M. Manilii [7][2]
class.
- Ad ipsum solem revertere: hunc, quem toto terrarum orbe maiorem probat ratio, acies nostra sic contraxit, ut sapientes viri pedalem esse contenderent; quem velocissimum omnium scimus, nemo nostrum moveri videt, nec ire crederemus, nisi appareret isse. Mundum ipsum praecipiti velocitate labentem et ortus occasusque intra momentum temporis revolventem nemo nostrum sentit procedere. Quid ergo miraris, si oculi nostri imbrium stillicidia non separant et ex ingenti spatio intuentibus minutarum imaginum discrimen interit? —Naturales quaestiones Senecae [8][2]
saec. I. (ca. 78 p.C.n.)
- Mucianus III consul auctor est aliquem ex iis et litterarum ductus Graecarum didicisse solitumque perscribere eius linguae verbis: «Ipse ego haec scripsi et spolia Celtica dicavi,» itemque se vidente Puteolis, cum advecti e nave egredi cogerentur, territos spatio pontis procul a continente porrecti, ut sese longinquitatis aestimatione fallerent, aversos retrorsus isse. —Naturalis historia Plinii [9][2]
saec. I. (ca. 90-96 p.C.n.)
- Is legatis dixit: sero itis. Excusserunt illi patrem et aurum in sinu eius invenerunt: ipsi perseverarunt ire quo intenderant, invenerunt ducem cruci fixum, cuius vox fuit: cavete proditorem. Reus est pater.» Quid convenit? «Proditio nobis praedicta est et praedicta a duce»: quaerimus proditorem. «Te isse ad hostes fateris et isse clam et ab his incolumem redisse, aurum retulisse et aurum occultum habuisse». —Institutio oratoria Quintiliani [10][2]
saec. I. (ca. 85-102 p.C.n.)
- Capto tuam, pudet heu, sed capto, Maxime, cenam,
- Tu captas aliam: iam sumus ergo pares.
- Mane salutatum venio, tu diceris isse
- Ante salutatum: iam sumus ergo pares.
- Sum comes ipse tuus tumidique anteambulo regis,
- Tu comes alterius: iam sumus ergo pares.
- Esse sat est servum, iam nolo vicarius esse.
- Qui rex est, regem, Maxime, non habeat. —Epigrammata M. Valerii Martialis [11][2]