class.
- hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
- audibant eadem haec leniter et leviter
- nec sibi postilla metuebant talia verba,
- cum subito affertur nuntius horribilis
- Ionios fluctus, postquam illic Arrius isset,
- iam non «Ionios» esse, sed – Hionios. —Carmina Catulli [1][2]
class. (44 a.C.n. / 710 a.u.)
- Nam illud quidem dici. praesertim Stoicis, nullo modo potest: Non isset ad arma Pompeius, non transisset Crassus Euphratem, non suscepisset bellum civile Caesar. Non igitur fatalis exitus habuerunt; vultis autem evenire omnia fato; nihil ergo illis profuisset divinare; atque etiam omnem fructum vitae superioris perdidissent; quid enim posset eis esse laetum exitus suos cogitantibus? —De divinatione Ciceronis [3][2]
class. (2 p.C.n.)
- vixisset Phyllis, si me foret usa magistro,
- et per quod novies, saepius isset iter;
- nec moriens Dido summa vidisset ab arce
- dardanias vento vela dedisse rates;
- nec dolor armasset contra sua viscera matrem,
- quae socii damno sanguinis ulta virum est. —Remedia amoris Ovidii Nasonis [4][2]
class.
- Otium, ut solet, excitavit plebis rumores: belli diuturnitatem et vastatos agros circa urbem, qua infesto agmine isset Hannibal, exhaustam dilectibus Italiam et prope quotannis caesos exercitus querebantur, et consules bellicosos ambo viros acresque nimis et feroces creatos qui vel in pace tranquilla bellum excitare possent, nedum in bello respirare civitatem forent passuri. —Ab urbe condita Titi Livii [5]
saec. I.
- Igitur promissis, quanta et praesens necessitas exigebat et ipsius fortuna capiebat, oneratum armari iubet Macedonum more et, quod bene verteret, monstrare iter quamvis arduum et praeceps: evasurum se esse cum paucis, nisi forte crederet, qua ipse pecoris causa isset, Alexandrum pro gloria et perpetua laude ire non posse. —Historiae Alexandri Magni Curtii Rufi [6][2]
saec. I.
- Mulier non minus misericors quam pudica ‘ne istud’ inquit ‘’dii sinant, ut eodem tempore duorum mihi carissimorum hominum duo funera spectem. Malo mortuum impendere quam vivum occidere.’ Secundum hanc orationem iubet ex arca corpus mariti sui tolli atque illi, quae vacabat, cruci affigi. Usus est miles ingenio prudentissimae feminae, posteroque die populus miratus est, qua ratione mortuus isset in crucem. —Satyricon T. Petronii Arbitri [7][2]
saec. I. (ca. 85-102 p.C.n.)
- Si, Lucane, tibi vel si tibi, Tulle, darentur
- Qualia Ledaei fata Lacones habent,
- Nobilis haec esset pietatis rixa duobus,
- Quod pro fratre mori vellet uterque prior,
- Diceret infernas et qui prior isset ad umbras:
- ‘Vive tuo, frater, tempore, vive meo.’ —Epigrammata M. Valerii Martialis [8][2]