Latinitas Romana
class. (ca. 47-45 a.C.n.)
- Instrumenta rustica quae serendi aut colendi fructus causa facta. Sarculum ab serendo ac sariendo. Ligo , quod eo propter latitudinem quod sub terra facilius legitur. Pala a pangendo, L GL quod fuit. Rutrum ruitrum a ruendo.
- Aratrum, quod arruit terram. Eius ferrum vomer, quod vomit eo plus terram. Dens, quod eo mordetur terra; super id regula quae stat, stiva ab stando, et in ea transversa regula manicula, quod manu bubulci tenetur. —De lingua Latina Varronis [1][2]
class. (ca. 2-8 p.C.n.)
- semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes
- et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem
- invenio corpusque meo mihi carius ulnis
- mollibus attollo scissaque a pectore veste
- vulnera saeva ligo conorque inhibere cruorem
- neu me morte sua sceleratum deserat, oro. —Metamorphoses Ovidii Nasonis [3][2]
saec. I.
- Nil est tritius Hedyli lacernis:
- Non ansae veterum Corinthiorum,
- Nec crus compede lubricum decenni,
- Nec ruptae recutita colla mulae,
- Nec quae Flaminiam secant salebrae,
- Nec qui litoribus nitent lapilli,
- Nec Tusca ligo vinea politus,
- Nec pallens toga mortui tribulis,
- Nec pigri rota quassa mulionis,
- Nec rasum cavea latus visontis,
- Nec dens iam senior ferocis apri.
- Res una est tamen: ipse non negabit,
- Culus tritior Hedyli lacernis. —Epigrammata M. Valerii Martialis [4][2]