class. (45 a.C.n. / 709 a.u.)
- Dies deficiat, si velim enumerare, quibus bonis male evenerit, nec minus, si commemorem, quibus improbis optime. Cur enim Marius tam feliciter septimum consul domi suae senex est mortuus, cur omnium crudelissumus tam diu Cinna regnavit? ‘At dedit poenas.’ Prohiberi melius fuit impedirique, ne tot summos viros interficeret, quam ipsum aliquando poenas dare. Summo cruciatu supplicioque Q. Varius homo importunissumus periit; si, quia Drusum ferro, Metellum veneno sustulerat, illos conservari melius fuit quam poenas sceleris Varium pendere. —De natura deorum Ciceronis [1][2]
class. (ca. 37 a.C.n. / 717 a.u.)
- Alterum genus vineti, ubi ea modo removetur a terra vitis, quae ostendit se adferre uvam. Sub eam, ubi nascitur uva, subiciuntur circiter bipedales e surculis furcillae, ne vindemia facta denique discat pendere in palma aut funiculo aut vinctu, quod antiqui vocabant cestum. Ibi dominus simul ac vidit occipitium vindemiatoris, furcillas reducit hibernatum in tecta, ut sine sumptu harum opera altero anno uti possit. —De agricultura Varronis [3][2]
class. (ca. 30-22 a.C.n.)
- Carya, civitas Peloponnensis, cum Persis hostibus contra Graeciam consensit. Postea Graeci per victoriam gloriose bello liberati communi consilio Caryatibus bellum indixerunt. Itaque oppido capto, viris interfectis, civitate deflagrata matronas eorum in servitutem abduxerunt, nec sunt passi stolas neque ornatus matronales deponere, non uti una triumpho ducerentur, sed aeterna, servitutis exemplo gravi contumelia pressae poenas pendere viderentur pro civitate. —De architectura Vitruvii [4][2]
class. (post 23 a.C.n.)
- Discite quae faciem commendet cura, puellae,
- et quo sit vobis forma tuenda modo.
- cultus humum sterilem Cerealia pendere iussit
- munera, mordaces interiere rubi;
- cultus et in pomis sucos emendat acerbos
- fissaque adoptivas accipit arbor opes.
- culta placent: auro sublimia tecta linuntur;
- nigra sub imposito marmore terra latet. —Medicamina faciei femineae Ovidii Nasonis [5][2]
class. (ca. 30 p.C.n.)
- Deligari autem bracchium debet paulum pollice ad pectus inclinato, siquidem is maxime bracchii naturalis habitus: [sit] idque involutum mitella commodissime excipitur, quae latitudine ipsi bracchio, perangustis capitibus collo inicitur. Atque ita commode bracchium ex cervice suspensum est, idque paulum supra cubiti alterius regionem pendere oportet. —De Medicina Celsi [6][2]
saec. I. (ca. 40 p.C.n.)
- Pendere ad lanium quidam vidit simium,
- Inter reliquas merces atque obsonia;
- Quaesivit quidnam saperet. Tum lanius iocans:
- «Quale» inquit «caput est, talis praestatur sapor».
- Ridicule magis hoc dictum quam vere aestimo;
- Quando et formosos saepe inveni pessimos,
- Et turpi facie multos cognovi optimos. —Fabulae Phaedri [7][2]
saec. I.
- Statim Trimalchio: “Hoc, inquit, si factum est, controversia non est; si factum non est, nihil est.” Haec aliaque cum effusissimis prosequeremur laudationibus: “Rogo”, inquit, “Agamemnon mihi carissime, numquid duodecim aerumnas Herculis tenes, aut de Ulixe fabulam, quemadmodum illi Cyclops pollicem forcipe extorsit? Solebam haec ego puer apud Homerum legere. Nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis meis vidi in ampullam pendere, et cum illi pueri dicerent: Σίβυλλα, τί θέλεις; respondebat illa: ἀποθανεῖν θέλω.” —Satyricon T. Petronii Arbitri [8][2]
saec. I. (ca. 78 p.C.n.)
- Magnete lapide architectus Timochares Alexandriae Arsinoes templum concamarare incohaverat, ut in eo simulacrum e ferro pendere in aëre videretur. intercessit ipsius mors et Ptolemaei regis, qui id sorori suae iusserat fieri. —Naturalis historia Plinii [9]
saec. I.
- Cum comes Arctois haereret Caesaris armis
- Velius, hanc Marti pro duce vovit avem;
- Luna quater binos non tota peregerat orbes,
- Debita poscebat iam sibi vota deus:
- Ipse suas anser properavit laetus ad aras
- Et cecidit sanctis hostia parva focis.
- Octo vides patulo pendere nomismata rostro
- Alitis? haec extis condita nuper erant:
- Quae litat argento pro te, non sanguine, Caesar,
- Victima, iam ferro non opus esse docet. —Epigrammata M. Valerii Martialis [10][2]