perficit

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

perficit dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Persona ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /ˈper.fi.kit/(classice)
Syllabificatio phonetica: per·fi·cit morphologica: per-fic-it

Latinitas Romana

class.  (54-51 a.C.n.)

  • quare sint nobis isti qui de ratione vivendi disserunt magni homines (ut sunt), sint eruditi, sint veritatis et virtutis magistri, dam modo sit haec quaedam, sive a viris in rerum publicarum varietate versatis inventa, sive etiam in istorum otio ac litteris tractata, res (sicut est) minime quidem contemnenda, ratio civilis et disciplina populorum, quae  perficit  in bonis ingeniis, id quod iam persaepe perfecit, ut incredibilis quaedam et divina virtus exsisteret. —De republica Ciceronis [1][2]

class.  (ca. 30–22 a.C.n.)

  • Philosophia vero  perficit  architectum animo magno et uti non sit adrogans, sed potius facilis, aequus et fidelis, sine avaritia, quod est maximum; nullum enim opus vere sine fide et castitate fieri potest; ne sit cupidus neque in muneribus accipiendis habeat animum occupatum, sed cum gravitate suam tueatur dignitatem bonam famam habendo; et haec enim philosophia praescribit. Praeterea de rerum natura, quae graece φισιολογία dicitur, philosophia explicat. —De architectura Vitruvii [3][2]

saec. I.  (ca. 78 p.C.n.)

  • inde repertum ut inlatae quoque aliunde et inter se colligatae inicerentur fico, quod in macro solo et aquilonio non desiderant, quoniam sponte arescunt loci situ rimisque eadem quae culicum opere causa  perficit , nec ubi multus pulvis, quod evenit maxime frequenti via adposita. namque et pulveri vis siccandi sucumque lactis absorbendi. quae ratio pulvere et caprificatione hoc quoque praestat ne decidant, absumpto umore tenero et cum quadam fragilitate ponderoso. —Naturalis historia Plinii [4][2]

Fontes

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads