porcus

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Latine

Vicipaedia articulum habet de porco.

Appellatio pronuntiatusque

porcusAPI: /ˈpor.kus/(classice)
Syllabificatio phonetica: por·cus morphologica: porc-us

Notatio

A lingua prisca Indeuropaea *porḱo-. (Watkins, 2000, p. 69)

Nomen substantivum

porcus, -ī m (f porca)

  1. Sūs domesticus; animal speciei Sus scrofa seu S. domesticus

Declinatio

More information m., sing. ...

Dictiones collatae

  • Deminutive: porcellus, porcillus
  • Synonyma: sus

Dictiones derivatae

Translationes

More information Sus domesticus ...
More information Sus domesticus ...
Remove ads

Latinitas Romana

class.  (52-51 a.C.n.)

  • Quod haud scio an timens ne suo corpori posset accidere, primus e patriciis Corneliis igni voluit cremari. Dedarat enim Ennius de Africano: ‘Hic est ille situs’, vere, nam siti dicuntur ii qui conditi sunt. Nec tamen eorum ante sepulcrum est quam iusta facta et porcus caesus est. —De legibus Ciceronis [1]

class.  (ca. 37 a.C.n. / 717 a.u.)

  • Ab suillo enim pecore immolandi initium primum sumptum videtur, cuius vestigia, quod initiis Cereris porci immolantur, et quod initiis pacis, foedus cum feritur, porcus occiditur, et quod nuptiarum initio antiqui reges ac sublimes viri in Etruria in coniunctione nuptiali nova nupta et novus maritus primum procum immolant. —De agricultura Varronis [2]

class.

  • iam animalium obsceni fetus pluribus locis nuntiabantur: in Sabinis incertus infans natus, masculus an femina esset, alter sedecim iam annorum item ambiguo sexu inventus; Frusinone agnus cum suillo capite, Sinuessae porcus cum capite humano natus, in Lucanis in agro publico eculeus cum quinque pedibus. —Ab urbe condita Titi Livii [3]

class.  (versio II, ca. 5 p.C.n.)

  • hinc, ubi praesonuit sollemni tibia cantu,
it per velatas annua pompa vias;
ducuntur niveae populo plaudente iuvencae,
quas aluit campis herba Falisca suis,
et vituli nondum metuenda fronte minaces,
et minor ex humili victima porcus hara,
duxque gregis cornu per tempora dura recurvo. —Amores Ovidii Nasonis [4]

saec. I.

  • Hoc autem fit longinquis regionibus, ubi nihil nisi submittere expedit. Nam suburbanis lactens porcus aere mutandus est: sic enim mater non educando labori subtrahitur, celeriusque iterum conceptum partum edet. Idque bis anno faciet. Mares, vel cum primum ineunt semestres, aut cum saepius progeneraverunt, trimi aut quadrimi castrantur, ut possint pinguescere. —De re rustica L. Iunii Moderati Columellae [5]

saec. I.

  • Parati aucupes cum harundinibus fuerunt et eos circa triclinium volitantes momento exceperunt. Inde cum suum cuique iussisset referri Trimalchio, adiecit: Etiam videte, quam porcus ille silvaticus lotam comederit glandem. —Satyricon T. Petronii Arbitri [6]

saec. I.  (ca. 85 p.C.n.)

  • Iste tibi faciet bona Saturnalia porcus,
Inter spumantes ilice pastus apros. —Apophoreta M. Valerii Martialis [7]
Remove ads

Fontes

  1. Marcus Tullius Cicero - De legibus libri tres. (The Latin Library): Liber secundus.. [57] porcus
  2. Marcus Terentius Varro - De re rustica / de agricultura. (Loeb Classical Library, Londinio MCMXXXIV). Latin Library: Liber secundus, IV. porcus
  3. Titus Livius - Ab urbe condita - libri CXLII. (The Latin Library): Liber XXXI, caput 12, [7] porcus
  4. Publius Ovidius Naso - Amores (versio II, ca. 5). (Bibliotheca Augustana): Liber tertius, 13, versus 16 porcus
  5. Lucius Iunius Moderatus Columella - De re rustica - Libri XII. ed. V. Lundström. Anno 1902-1917. (The Latin Library): Liber septimus. Caput IX. [4]  porcus
  6. T. Petronius Arbiter, Satyricon - quae supersunt (apud Guilielmum Vande Water, Trajecti ad Rhenum MDCCIX). Cap. XL. porcus
  7. Marcus Valerius Martialis - Apophoreta (Epigrammata liber XIV). (Universitas Turicensis):  LXXI Porcus porcus
  8. Hildegardis Bingensis - Subtilitates diversarum naturarum creaturum. Patrologia Latina, J.-P. Migne. Parisiis 1882, Tomus CXCVII. (Universitas Turicensis): Liber septimus. De animalibus. Praefatio. Pagina 1312B porcus
  9. Iordanus Brunus Nolanus (Italice: Giordano Bruno) - Cantus Circaeus. (Universitas Turicensis): Dialogus primus. [Interloquunt Circe et Moeris] porcus

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads