class. (ca. 30/22 a.C.n.)
- Sed si qui de ordine huius libri disputare voluerit, quod putaverit eum primum institui oportuisse, ne putet me erravisse, sic reddam rationem. Cum corpus architecturae scriberem, primo volumine putavi, quibus eruditionibus et disciplinis esset ornata, exponere finireque terminationibus eius species et, e quibus rebus esset nata, dicere. —De architectura Vitruvii [1][2]
class.
- Quid sit hoc, dicam: vir bonus quod honeste se facturum putaverit, faciet, etiam si laboriosum erit, faciet, etiam si damnosum erit, faciet, etiam si periculosum erit; rursus quod turpe erit, non faciet, etiam si pecuniam adferet, etiam si voluptatem, etiam si potentiam. —Ad Lucilium epistulae morales Senecae [3][2]
saec. I. (ca. 78 p.C.n.)
- … ne quid desit speluncae imagini, saxea intus crepidinis corona muscosos conplexa pumices, tam digna miraculo, ut Licinius Mucianus ter consul et nuper provinciae eius legatus prodendum etiam posteris putaverit, epulatum intra eam se cum duodevicensimo comite, large ipsa toros praebente frondis, ab omni adflatu securum, optantem imbrium per folia crepitus, laetiorem quam marmorum nitore, picturae varietate, laquearium auro cubuisse in eadem. —Naturalis historia Plinii [4][2]
saec. I. (ca. 90-96 p.C.n.)
- Verum id ipsum anguste Zoilus terminavit, qui id solum putaverit schema, quo aliud simulatur dici quam dicitur, quod sane vulgo quoque sic accipi scio; unde et figuratae controversiae quaedam, de quibus post paulo dicam, vocantur. Ergo figura sit arte aliqua novata forma dicendi. —Institutio oratoria Quintiliani [5][2]