scribebamus

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

scribebamus dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Persona ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /skriːbeːˈbaːmus/(classice)
Syllabificatio phonetica: scrī·bē·bā·mus morphologica: scrib-ebamus

Loci

M. Tullius Cicero
–106…–43
Marcus Valerius Martialis
40–103
antiq. class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (45 a.C.n. / 709 a.u.)

  • Audi, ne longe abeam, moriens quid dicat Epicurus, ut intellegas facta eius cum dictis discrepare: ‘Epicurus Hermarcho salutem. Cum ageremus’, inquit, ‘vitae beatum et eundem supremum diem, scribebamus haec. tanti autem aderant vesicae et torminum morbi, ut nihil ad eorum magnitudinem posset accedere.’ Miserum hominem! Si dolor summum malum est, dici aliter non potest. —De finibus bonorum et malorum Ciceronis [1][2]

saec. I.  (ca. 85–102 p.C.n.)

  • Scribebamus epos; coepisti scribere: cessi,
Aemula ne starent carmina nostra tuis.
Transtulit ad tragicos se nostra Thalia coturnos:
Aptasti longum tu quoque syrma tibi.
Fila lyrae movi Calabris exculta Camenis:
Plectra rapis nobis, ambitiose, nova.
Audemus saturas: Lucilius esse laboras.
Ludo levis elegos: tu quoque ludis idem.
Quid minus esse potest? epigrammata fingere coepi:
Hinc etiam petitur iam mea palma tibi.
Elige, quid nolis - quis enim pudor, omnia velle? -
Et si quid non vis, Tucca, relinque mihi. —Epigrammata M. Valerii Martialis [3][2]

Fontes

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads