sedecim

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Latine

More information XVI ...
(XV) quīndecim  sēdecim  septendecim (XVII)
Vicipaedia articulum habet de numero sedecim.

Appellatio pronuntiatusque

API: /ˈseːde.kim/(classice)
Syllabificatio phonetica: sē·de·cim morphologica: se-decim

Notatio

← Latine: sex et decem

Numerus cardinalis

sēdecim (indeclinabilis; numerales: ⅩVI, 16)

  1. Quindecim et alius. Numerus XVI.

Dictiones collatae

Dictiones derivatae

Composita

  • sēdecennis

Translationes

More information Quindecim et alius. Numerus XVI ...
More information Quindecim et alius. Numerus XVI ...
Remove ads

Loci

M. Tullius Cicero
-106…-43
Quintus Curtius Rufus
fl.c.50
Anicius Manlius Torquatus Severinus Boetius
ca. 480-525
antiq. class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (44 a.C.n. / 710 a.u.)

  • Valet autem in fulguribus observatio diuturna, in ostentis ratio plerumque coniecturaque adhibetur. Quid est igitur, quod observatum sit in fulgure? Caelum in sedecim partis diviserunt Etrusci. Facile id quidem fuit, quattuor, quas nos habemus, duplicare, post idem iterum facere, ut ex eo dicerent, fulmen qua ex parte venisset. —De divinatione Ciceronis [1][2]

saec. I.

  • Perdicca nuntiato satellitum adventu sedecim omnino pueris regiae cohortis comitatus in limine domus suae constitit castigatosque et Meleagri mancipia identidem appellans sic animi vultusque constantia terruit, ut vix mentis compotes fugerint. Perdicca pueros equos iussit conscendere et cum paucis amicorum ad Leonnatum pervenit iam firmiore praesidio vim propulsaturus, si quis inferret. —Historiae Alexandri Magni Curtii Rufi [3][2]

Latinitas postclassica

saec. VI.

  • Quam rem nobis, scilicet, et ipsa naturalis objecit integritas, nihil nobis extra machinantibus, ut in ipso modulo descriptionis apparet. Si quis autem quarti anguli terminum qui sedecim numeri quantitate notatus est, et longitudinem latitudinemque in quadragenos determinat, velit superioribus comparare, per X litterae formam proportione collata, quadrupli multitudinem pernotabit. —De institutione arithmetica Boetii [4][2]
Remove ads

Fontes

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads