sequor

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Verbum finitum

More information Thema, Deponens ...
More information Thema, Deponens ...
Remove ads

Latinitas Romana

class.  (45 a.C.n. / 709 a.u.)

  • quae si extrinsecus religata pendeat et non et oriatur a se et rursus ad se revertatur et omnia sua complexa nihil quaerat aliunde, non intellego, cur aut verbis tam vehementer ornanda aut re tantopere expetenda videatur — ad haec bona me si revocas, Epicure, pareo,  sequor , utor te ipso duce, obliviscor etiam malorum, ut iubes, eoque facilius, quod ea ne in malis quidem ponenda censeo. —Tusculanae disputationes Ciceronis [1]

class.  (ca. 47-45 a.C.n.)

  •  Sequor  hercle equidem; nam libenter mea sperata consequor: quod sine sponte dicunt, vere neque ille sperat qui dicit adolescens, neque illa quae sperata est. —De lingua Latina Varronis [2]

class.  (versio II, ca. 5 p.C.n.)

  • quidlibet eveniat, nocet indulgentia nobis –
quod sequitur, fugio; quod fugit, ipse  sequor .
At tu, formosae nimium secure puellae,
incipe iam prima claudere nocte forem. —Amores Ovidii Nasonis [3]

class.

  • Quod fieri in senatu solet, faciendum ego in philosophia quoque existimo: cum censuit aliquis, quod ex parte mihi placeat, iubeo illum dividere sententiam et  sequor , quod probo. —Ad Lucilium epistulae morales Senecae [4]

saec. I.

  • Verum in hac ruris disciplina  sequor  nunc Eudoxi et Metonis antiquorumque fastus astrologorum, qui sunt aptati publicis sacrificiis: quia et notior est ista vetus agricolis concepta opinio; nec tamen Hipparchi subtilitas pinguioribus, ut aiunt, rusticorum Uteris necessaria est. —De re rustica L. Iunii Moderati Columellae [5]

saec. I.

  • Ecce tacent voces hominum strepitusque viarum
et volucrum cantus fidaque turba canum;
solus ego ex cunctis paveo somnumque torumque,
et  sequor  imperium, magne Cupido, tuum. —Satyricon T. Petronii Arbitri [6]

saec. I.  (ca. 78 p.C.n.)

  • scito enim conferentem auctores me deprehendisse a iuratissimis ex proximis veteres transcriptos ad verbum neque nominatos, non illa Vergiliana virtute, ut certarent, non Tulliana simplicitate, qui de re publica Platonis se comitem profitetur, in consolatione filiae “Crantorem”, inquit, “ sequor ,” item Panaetium de officiis, quae volumina ediscenda, non modo in manibus cotidie habenda, nosti. —Naturalis historia Plinii [7]

saec. I.  (ca. 90–96 p.C.n.)

  • Novi vero et praecipue declamatores audacius nec mehercule sine motu quodam imaginantur, ut et Seneca in controversia, cuius summa est, quod pater filium et novercam inducente altero filio in adulterio deprehensos occidit: Duc,  sequor ; accipe hanc senilem manum et quocunque vis imprime. —Institutio oratoria Quintiliani [8]
Remove ads

Fontes

  1. Marcus Tullius Cicero - Tusculanae disputationes. (The Latin Library): Liber tertius. XXXV. [37] sequor
  2. Marcus Terentius Varro - De lingua Latina. Liber sextus, VII. p. 73 sequor
  3. Publius Ovidius Naso - Amores (versio II, ca. 5). (Bibliotheca Augustana): Liber secundus, 19, versus 36 sequor
  4. Lucius Annaeus Seneca - Ad Lucilium epistulae morales. (The Latin Library):  Tomus / Liber 2. 21, versus 9 sequor
  5. Lucius Iunius Moderatus Columella - De re rustica - Libri XII. ed. V. Lundström. Anno 1902-1917. (The Latin Library): Liber nonus. Caput XIV. [12]  sequor
  6. T. Petronius Arbiter, Satyricon - quae supersunt (apud Guilielmum Vande Water, Trajecti ad Rhenum MDCCIX). Cap. XXVI. sequor
  7. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Praefatio, [22] sequor
  8. Marcus Fabius Quintilianus, Institutionis oratoriae libri XII. (Teubner, Lipsiae MDCCCLIV). Liber nonus, II. [42] sequor
  9. Aulus Gellius, Noctes Atticae libri viginti. (Peter K. Marshall, Oxonii MCMLXVIII). Liber duodevicesimus. Capitulum IX, [8] sequor
  10. Franciscus Petrarca (Italice: Francesco Petrarca) - De vita solitaria. (Universitas Turicensis): Liber I. 1 sequor

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads