stans

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Latine

Appellatio pronuntiatusque

API: /staːns/(classice)
Syllabificatio phonetica: stāns morphologica: st-ans

Notatio

← Latine: stō (stāre)

Participium

More information Forma, Persona ...

Declinatio

More information positivus singularis, positivus pluralis ...

Translationes

More information Participium ...
More information Participium ...
Remove ads

Loci

M. Tullius Cicero
-106…-43
Marcus Terentius Varro
-116…-27
Phaedrus
ca. –10…+60
Lucius Annaeus Seneca
–3…+65
Quintus Curtius Rufus
fl.c.50
C. Plinius Secundus
23–79
M. Fabius Quintilianus
ca. 35–100
C. Suetonius Tranquillus
ca. 70–150
Aulus Gellius
ca. 130-180
Demetrius Cantemir
1674–1723
class.class.class.class.IIIIIIIXVIII

Latinitas Romana

class.  (45 a.C.n. / 709 a.u.)

  • Maxime autem in hoc quidem genere vis est perspicua naturae, cum et mendicitatem multi perpetiantur ut vivant, et angantur appropinquatione mortis confecti homines senectute, et ea perferant quae Philoctetam videmus in fabulis; qui cum cruciaretur non ferendis doloribus, propagabat tamen vitam aucupio; ‘sagittarum ictu configebat tardus celeres, stans volantes,’ ut apud Attium est, pennarumque contextu corpori tegumenta faciebat. —De finibus bonorum et malorum Ciceronis [1][2]

class.  (ca. 37 a.C.n. / 717 a.u.)

  • De magnitudine Gallicarum succidiarum Cato scribit his verbis: “in Italia Insubres terna atque quaterna milia aulia succidia vere sus usque adeo pinguitudine crescere solet, ut se ipsa stans sustinere non possit neque progredi usquam. Itaque eas siquis quo traicere volt, in plaustrum imponit.” —De agricultura Varronis [3][2]

saec. I.  (ca. 30 p.C.n.)

  • Haec res avaris esse conveniens potest
Et qui humiles nati dici locupletes student.
Humana effodiens ossa thesaurum canis
Invenit et violarat quia Manes deos,
Iniecta est illi divitiarum cupiditas,
Poenas ut sanctae Religioni penderet.
Itaque aurum dum custodit oblitus cibi
Fame est consumptus; quem stans vulturius super
Fertur locutus: «O canis, merito iaces,
Qui concupisti subito regales opes,
Trivio conceptus et educatus stercore». —Fabulae Phaedri [4][2]

class.  (41 p.C.n.)

  • O regem cruentum! o dignum in quem omnium suorum arcus verterentur! Cum execrati fuerimus illum convivia suppliciis funeribusque solventem, tamen sceleratius telum illud laudatum est quam missum. Videbimus quomodo se pater gerere debuerit stans super cadaver fili sui caedemque illam cuius et testis fuerat et causa: id de quo nunc agitur apparet, iram supprimi posse. —De ira libri III Senecae [5][2]

saec. I.

  • Namque in urbem hostium plenam praecipiti saltu semet ipse immisit, cum vix sperare posset dimicantem certe et non inultum esse moriturum: quippe antequam adsurgeret, opprimi poterat et capi vivus. Sed forte ita libraverat corpus, ut se pedibus exciperet. Itaque stans init pugnam, et, ne circumiri posset, fortuna providerat. Vetusta arbor haud procul muro ramos multa fronde vestitos velut de industria regem protegentes obiecerat. —Historiae Alexandri Magni Curtii Rufi [6][2]

saec. I.  (ca. 78 p.C.n.)

  • equarum libido extinguitur iuba tonsa. gignunt annis omnibus ad quadragesimum. vixisse equum LXXV annos proditur. in hoc genere gravida stans parit praeterque ceteras fetum diligit. et sane equis amoris innasci veneficium, hippomanes appellatum, in fronte, caricae magnitudine, colore nigro, quod statim edito partu devorat feta aut partum ad ubera non admittit. —Naturalis historia Plinii [7]

saec. I.  (ca. 90–96 p.C.n.)

  • Iactantur et umeri, quod vitium Demosthenes ita dicitur emendasse ut, cum in angusto quodam pulpito stans diceret, hasta umero dependens immineret, ut, si calore dicendi vitare id excidisset, offensatione illa commoneretur. Ambulantem loqui ita demum oportet si in causis publicis, in quibus multi sunt iudices, quod dicimus quasi singulis inculcare peculiariter velimus. —Institutio oratoria Quintiliani [8][2]

Latinitas postclassica

saec. II.

  • Saevitiam ingenii per haec maxime ostendit. Cum ad saginam ferarum muneri praeparatarum carius pecudes compararentur, ex noxiis laniandos adnotavit, et custodiarum seriem recognoscens, nullius inspecto elogio, stans tantum modo intra porticum mediam, a calvo ad calvum duci imperavit. Votum exegit ab eo, qui pro salute sua gladiatoriam operam promiserat, spectavitque ferro dimicantem nec dimisit nisi victorem et post multas preces. —De vita Caesarum C. Suetoni Tranquilli [9][2]

saec. II.  (ca. 170–177 p.C.n.)

  • Altera severitas eiusdem sectae disciplinaeque est. Deliberatum est de nota eius, qui ad censores ab amico advocatus est et in iure stans clare nimis et sonore oscitavit atque inibi ut plecteretur fuit, tamquam illud indicium esset vagi animi et alucinantis et fluxae atque apertae securitatis. Sed cum ille deiurasset invitissimum sese ac repugnantem oscitatione victum tenerique eo vitio, quod ‘oscedo’ appellatur, tum notae iam destinatae exemptus est. —Noctes Atticae A. Gellii [10][2]

Latinitas nova

saec. XVIII.  (1714 p.C.n.)

  • Ad haec novus princeps aperto capite in pedibus stans paucissimis verbis respondere solebat, fatum accusare, quod tam bono principe rempublicam orbaverit, se licet imparem se oneri principatus ferendo agnoscat, tamen parentis aut fratris sui iussui totiusque reipublicae voluntati non obtemperare non posse, eamque ob causam suscipere oblatam dignitatem, sibique subiectos omni iustitia, pietate et clementia recturum. —Descriptio Moldaviae Demetrii Cantemir [11][2]
Remove ads

Fontes

  1. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber octavus, cap. 66, [165] stans

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads