terrestre

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

terrestre dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Modus flexurae ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /terˈres.tre/(classice)
Syllabificatio phonetica: ter·res·tre morphologica: terrestr-e
Remove ads

Loci

Titus Livius
-58…+17
Lucius Annaeus Seneca
-3…+65
L. Iunius Moderatus Columella
ca. 4-70
P. Cornelius Tacitus
55-117
antiq. class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.

  • Cum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim circa Siciliam insulasque Italiae imminentes et a Sempronio consule et ante adventum eius terra marique res gestae. Viginti quinqueremes cum mille armatis ad depopulandam oram Italiae a Carthaginiensibus missae, novem Liparas, octo ad insulam Volcani tenuerunt, tres in fretum avertit aestus. —Ab urbe condita Titi Livii [1][2]

class.

  • Ego mehercules titillare non desinam et ludos mihi ex istis subtilibus ineptus facere. Iustitia et fortitudo, si animalia sunt, certe terrestria sunt. Omne animal terrestre alget, esurit, sitit; ergo iustitia alget, fortitudo esurit, clementia sitit. —Ad Lucilium epistulae morales Senecae [3][2]

saec. I.

  • An bellum perosis maris et negotiationis alea sit optabilior, ut rupto naturae foedere terrestre animal homo ventorum et maris obiectus irae fluctibus pendeat semperque ritu volucrum longinqui litoris peregrinus ignotum pererret orbem? —De re rustica L. Iunii Moderati Columellae [4][2]

Latinitas postclassica

saec. II.  (ca. 105-110 p.C.n.)

  • Imminere provinciae Narbonensi, in verba Vitellii adactae, classem Othonis trepidi nuntii Fabio Valenti attulere; aderant legati coloniarum auxilium orantes. duas Tungrorum cohortis, quattuor equitum turmas, universam Trevirorum alam cum Iulio Classico praefecto misit, e quibus pars in colonia Foroiuliensi retenta, ne omnibus copiis in terrestre iter versis vacuo mari classis adceleraret. —Historiae P. Cornelii Taciti [5][2]

Fontes

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads