tractaverit

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

tractaverit dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Persona ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /trakˈtaːwe.rit/(classice)
Syllabificatio phonetica: trac·tā·ve·rit morphologica: tractav-erit
Remove ads

Loci

C. Plinius Secundus
23–79
M. Fabius Quintilianus
ca. 35–100
P. Cornelius Tacitus
55–117
C. Suetonius Tranquillus
ca. 70-150
antiq. class. II IIII III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

saec. I.  (ca. 78 p.C.n.)

  • praeterea iter est non trita auctoribus via nec qua peregrinari animus expetat. nemo apud nos qui idem temptaverit, nemo apud Graecos, qui unus omnia ea tractaverit. magna pars studiorum amoenitates quaerimus; quae vero tractata ab aliis dicuntur inmensae subtilitatis, obscuris rerum tenebris premuntur. ante omnia attingenda quae Graeci τῆς ἐγκυκλιου παιδειας vocant, et tamen ignota aut incerta ingeniis facta; alia vero ita multis prodita, ut in fastidium sint adducta. —Naturalis historia Plinii [1][2]

saec. I.  (ca. 90–96 p.C.n.)

  • His confinis est destructio et confirmatio sententiarum. Nam cum sit sententia decretum quoddam atque praeceptum, quod de re, idem de iudicio rei quaeri potest. Tum loci communes, quos etiam scriptos ab oratoribus scimus. Nam qui haec recta tantum et in nullos flexus recedentia copiose tractaverit, utique in illis plures excursus recipientibus magis abundabit eritque in omnis causas gratus: omnes enim generalibus quaestionibus constant. —Institutio oratoria Quintiliani [3]

Latinitas postclassica

saec. II.  (ca. 116 p.C.n.)

  • simulque illud reputate, turbide et seditiose tractaverit exercitus Piso, quaesita sint per ambitionem studia militum, armis repetita provincia, an falsa haec in maius vulgaverint accusatores, quorum ego nimiis studiis iure suscenseo. nam quo pertinuit nudare corpus et contrectandum vulgi oculis permittere differrique etiam per externos tamquam veneno interceptus esset, si incerta adhuc ista et scrutanda sunt? —Annales ab excessu divi Augusti P. Cornelii Taciti [4][2]

saec. II.

  • leve ac frigidum sit his addere, quo propinquos amicosque pacto tractaverit, Ptolemaeum regis Iubae filium, consobrinum suum – erat enim et is M. Antoni ex Selene filia nepos – et in primis ipsum Macronem, ipsam Enniam. adiutores imperii: quibus omnibus pro necessitudinis iure proque meritorum gratia cruenta mors persoluta est. —De vita Caesarum C. Suetoni Tranquilli [5][2]
Remove ads

Fontes

  1. Marcus Fabius Quintilianus, Institutionis oratoriae libri XII. (Teubner, Lipsiae MDCCCLIV). Liber decimus, V. Quae praecipue scribenda sint, ut copia et facilitas paretur. [12] tractaverit

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads