class. (55 a.C.n. / 699 a.u.)
- Quid est enim praeclarius quam honoribus et rei publicae muneribus perfunctum senem posse suo iure dicere idem, quod apud Ennium dicat ille Pythius Apollo, se esse eum, unde sibi, si non populi et reges, at omnes sui cives consilium expetant,summarum rerum incerti: quos ego ope mea†ex incertis certos compotesque consilidimitto, ut ne res temere tractent turbidas: est enim sine dubio domus iuris consulti totius oraculum civitatis; —De oratore Ciceronis [1][2]
class. (versio II, ca. 5 p.C.n.)
- ista mares tractent; tu spes depone viriles.
- sunt tibi cum domina signa ferenda tua.
- hanc inple meritis, huius tibi gratia prosit;
- si careas illa, quis tuus usus erit?
- Est etiam facies, sunt apti lusibus anni;
- indigna est pigro forma perire situ. —Amores Ovidii Nasonis [3][2]
class.
- Idem facere deos veri simile est, ut alios indulgentius tractent propter parentes avosque, alios propter futuram nepotum pronepotumque ac longe sequentium posterorum indolem; nota enim illis est operis sui series, omniumque illis rerum per manus suas iturarum scientia in aperto semper est; nobis ex abdito subit, et, quae repentina putamus, illis provisa veniunt ac familiaria. —De beneficiis Senecae [4][2]
saec. I. (ca. 78 p.C.n.)
- quibusdam tamen morbis auxiliari dicunt medici permixtam aliis, item alopeciis suggillatisque ac liventibus, ceu vero remedia desint, ut scelera non tractent. sed ista praetexunt noxio instrumento, tantumque inpudentiae est, ut venenum artis esse persuadeant. thapsia in Africa vehementissima. quidam caulem incidunt per messes et in ipsa excavant radice, quo sucus confluat, arefactumque tollunt. —Naturalis historia Plinii [5][2]