tractet

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

tractet dictio est in variis linguis:

Dictiones similes

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Persona ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /ˈtrak.tet/(classice)
Syllabificatio phonetica: trac·tet morphologica: tract-et

Loci

M. Tullius Cicero
-106…-43
Lucius Annaeus Seneca
–3…+65
M. Fabius Quintilianus
ca. 35–100
antiq. class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (45 a.C.n. / 709 a.u.)

  • Epicurus autem, qui res occultas et penitus abditas non modo videat animo, sed etiam sic tractet ut manu, docet eam esse vim et naturam deorum, ut primum non sensu, sed mente cernatur, nec soliditate quadam nec ad numerum, ut ea, quae ille propter firmitatem steremnia appellat, sed imaginibus similitudine et transitione perceptis, cum infinita simillumarum imaginum species ex innumerabilibus individuis existat et ad deos adfluat, cum maximis voluptatibus in eas imagines mentem intentam infixamque nostram intellegentiam capere, quae sit et beata natura et aeterna. —De natura deorum Ciceronis [1][2]

class.  (62 p.C.n.)

  • Huic maiori rei publicae et in otio deservire possumus, immo vero nescio an in otio melius, ut quaeramus quid sit virtus, una pluresne sint, natura an ars bonos viros faciat; unum sit hoc quod maria terrasque et mari ac terris inserta complectitur, an multa eiusmodi corpora deus sparserit; continua sit omnis et plena materia ex qua cuncta gignuntur, an diducta et solidis inane permixtum; quae sit dei sedes, opus suum spectet an tractet, utrumne extrinsecus illi circumfusus sit an toti inditus; inmortalis sit mundus an inter caduca et ad tempus nata numerandus. —De otio Senecae [3]

saec. I.  (ca. 90–96 p.C.n.)

  • Tum causas vel easdem quas agi audierit stilo et ipse componat, vel etiam alias, veras modo, et utrimque tractet et, quod in gladiatoribus fieri videmus, decretoriis exerceatur, ut fecisse Brutum diximus pro Milone. Melius hoc quam rescribere veteribus orationibus, ut fecit Cestius contra Ciceronis actionem habitam pro eodem, cum alteram partem satis nosse non posset ex sola defensione. —Institutio oratoria Quintiliani [4][2]

Fontes

  1. Lucius Annaeus Seneca - De otio. (The Latin Library):  IV, versus 2 tractet

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads