valeo

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Verbum finitum

More information Thema, Vox activa ...
More information Thema, Vox activa ...
Remove ads

Latinitas Romana

class.  (47 a.C.n. / 707 a.u.)

  • Si vales, bene est; ego  valeo .
Valetudinem tuam velim cures diligentissime. nam mihi et scriptum et nuntiatum est te in febrim subito incidisse. quod celeriter me fecisti de Caesaris litteris certiorem, fecisti mihi gratum. item posthac, si quid opus erit, si quid acciderit novi, facies ut sciam
Cura ut valeas. Vale. D. iiii Non. Iun. —Epistolae ad Familiares Ciceronis [1][2]

class.  (ca. 30 p.C.n.)

  • Numquam est fidelis cum potente societas:
Testatur haec fabella propositum meum.
Vacca et capella et patiens ovis iniuriae
Socii fuere cum leone in saltibus.
Hi cum cepissent cervum vasti corporis,
Sic est locutus, partibus factis, leo:
«Ego primam tollo, nominor quoniam leo;
Secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi;
Tum, quia plus  valeo , me sequetur tertia;
Malo afficietur, si quis quartam tetigerit».
Sic totam praedam sola improbitas abstulit. —Fabulae Phaedri [3][2]

class.  (62 p.C.n.)

  • Illum tamen habitum in me maxime deprehendo (quare enim non verum ut medico fatear?), nec bona fide liberatum me iis quae timebam et oderam, nec rursus obnoxium. In statu ut non pessimo, ita maxime querulo et moroso positus sum nec aegroto nec  valeo . Non est quod dicas omnium virtutum tenera esse principia, tempore illis duramentum et robur accedere. —De tranquillitate animi Senecae [4][2]
Remove ads

Fontes

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads