Domuncula subrotata
From Wikipedia, the free encyclopedia
Domuncula subrotata,[1] vel habitaculum remulcatum,[2] vel simpliciter domus mobilis,[3][4] est structura praefabricata, in officina confecta super formam perpetuo adiunctam antequam ad situm transportetur, quae pro domicilio vel accommodatione temporaria adhiberi potest in uno loco, saepe perpetuo, sed moveri potest, causisque quidem legitimis interdum movetur.
Domus mobiles historicas tractorum periegeticorum origines partiunt, sed hodie inter se magnitudine et supellectibus magnopere differunt, tractis periegeticis imprimis pro domibus ad tempus vel feriis adhibitis. Domunculis autem subrotatis, post opus decorum, ad fundamenta caelanda effectum, sunt compages validae, axes, rotae, et nodi trahendi.