Forma administrationis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Forma administrationis est terminus qui spectat ad institutiones civiles a quibus administratio cuiusvis civitatis ordinatur ut suas potentates super communitatem civilem contendat.[1] Vocabula idem significantia comprehendunt typus regiminis et formula gubernationis. Haec definitio est vera etsi administratio non potest suam potestatem contendere, quia administratio defecta iam est genus administrationis. Ecclesiae, societates, sodalitates, et aliae res non civiles habent formas administrationis, sed hic commentarius solum formam civitatum disserit.
- Anarchia
- Democratia
- Foederatio
- Dictatura
- Autocratia
- Monarchia/Regnum
- Monarchia constitutionalis
- Monarchia hereditaria
- Monarchia electiva
- Monarchia absoluta
- Ducatus
- Res publica
- Oligarchia
Undeviginti mundi civitates in suis nominibus publicis non plane eorum administrationis formas nominant (publicum Iamaicae nomen, exempli gratia, est simpliciter Jamaica), sed plurimae habent nomen publicum quod suam administrationis formam denotat, vel saltem administrationis formam ad quem enituntur:
- Australia, Insulae Bahamenses, et Dominica sunt unaquisque res publica.
- Luxemburgum est ducatus magnus.
- Emiratus Arabici Coniuncti sunt congeries civitatum Musulmanarum, unaquisque emiratus sui iuris.
- Russia, Helvetia, et Saint Kitts et Nevis sunt unaquisque foederatio.
- Libya est jamahiriya, respublica vulgi.
- Sunt triginta tres regna in mundo, sed solum duodeviginti Anglice kingdoms nominata. Alia quindecim sunt regna quoque, sed Anglice realms nominata. Iordania est diserte nominata "Hashemitum Iordaniae Regnum," et Britannia rite est Britanniarum Regnum.
- Andorra, Lichtenstenum, et Monoecus unusquisque sunt principatus.
- Vocabulum "res publica" ab 132 civitatibus in suis nominibus publicis adhibetur. Plurimae enumerant reipublicae genus: Sina est nominata "respublica hominum" (Anglice: people's republic); Corea Septentrionalis, "popularis hominum respublica" (democratic people's republic); Aegyptus et Syria, "respublicae Arabicae" (Arab republics); Guyana, "respublica adiuvans" (cooperative republic); Algeria, "popularis hominum respublica" (democratic and popular republic), Vietnamia "respublica socialista" (socialist republic), Sri Lanca "popularis respublica socialista" (democratic socialist republic).
- Civitates quae volunt pronuntiare suas provincias habere nonnullam libertatem seorsum a sede imperii diserte sic adfirmant: Germania et Nigeria sunt unaquisque respublica foederalis; Aethiopia, respublica foederalis et popularis; Insulae Comorianae, respublica foederalis et Islamica; Brasilia, respublica foederativa.
Nomen aliquando secernit unam civitatem ab alia; exempli gratia, nomen Macedonia Septentrionalis indicat disiunctionem inter hanc civitatem et vicinam Macedoniam, provinciam Graecam.
Tanzania tandem profitetur se cohaerere rempublicam coniunctam.
- Undecim civitates se appellant tantum civitates, sed paucae denotant genus: Foederatae Micronesiae Civitates consistunt in civitatibus foederatis, Papua Nova Guinea et Samoa vehementius dicunt se esse liberas civitates, et Civitates Foederatae Americae et Civitates Mexicanae Coniunctae consistunt in civitatibus consociatis.
- Bruneium et Omania sunt sultanatus (sultanates).
- Birmania simpliciter dicit se esse societatem (union).