numerus naturalis From Wikipedia, the free encyclopedia
77, numeris Romanis LXXVII litterisque septuaginta septem scriptus, est numerus naturalis post 76 et ante 78. Numerus ordinalis congruens septuage(n)simus septimus, numerus distributivus septuageni septeni, adverbium numerale septuagies septies est. Eius divisores sunt 1, 7, 11.
Septuaginta septem est
Aenigma sudocuanum usque ad 77 data habere potest, cum autem solutione unica careat.[5]
Numeri 77 et 49 sunt soli duorum digitorum numeri quorum primi domestici (in systemate numerici decimali) nondum computantur.
Septuagingta septem est:
In Suecia prope fines Norvegiae secundo orbis terrarum bello saeviente, septuaginta septem pro shibboleth (tessera) adhibebatur, quia pronuntiatione verborum Suecicorum num locutoris sermo patrius esset Suecicus, Norvegicus, aut Theodiscus facillime discernebatur.[6]
In traditione Islamica, 77 multum valet. Mahometus sic explanavisse dicitur: "Fidei sunt sexaginta vel septuaginta fere rami, quorum altissimus et optimus est declarare non esse deum sed deum, et humillimus esse rem noxiam ex via amovere. Verecundia quoque est fidei ramus."[7] Alii eruditi verba sexaginta vel septuaginta non enumerant; alii autem certos numeros mentionem faciant, usitatissime 77.[8] Aliquot certos ramos delineant.[9]
Evangelium secundum Lucam 77 aetates ab Ada ad Iesum perscribunt.[10] In Evangelio secundum Matthaeum (18:21–22), Petrus Iesum accedens rogat, "Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies?" Iesus illi dicit "Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies."
Numerus 77 in variis systematibus numerologicis in abecedario Anglico conditis cum Iesu consociatur, quia CHRIST, nomen Anglicum, est C = 3, H = 8, R = 18, I = 9, S = 19, T = 20, numeri qui una 77 valent.
Liber 77 est gematrianum Libri OZ nomen, brevis sed populo grati tractatus ab Alexandro Crowley divulgati, quia vocabulum oz, 'vires' significans, ex duabus litteris Hebraicis constat: ayin et zayin, quae gematrianice 70 et 7 proprie valent, ergo 77.
Septuaginta septem etiam est:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.