From Wikipedia, the free encyclopedia
Albion[1][2][3] est nomen antiquum insulae quae ab medio aevo Britannia Maior[4] nota est, sive nonnumquam ab regno Iacobi I saltem Britannia Magna[5]. Incolae Albiones erant. Inter insulas Britannicas maxima est quae in oriente a Mari Germanico, in septemtrione ab Oceano Ducaledonio,[6] in occaso a Mari Hibernniae et meridie ab Oceano Britannico circumdatur atque a Freti Gallici triginta tria milia trecenta metrorum ex Gallia separatur.
Himilco Poenus est primus navigator cognitus qui Insulas Britannicas repperit[7][1]. Iam per saeculum primum a.C.n. nomen Graecum Ἀλβιὼν (Albion) ad Britanniam Maiorem spectabat; sic apud Pseudo-Aristotelem invenitur, in De mundo[8] legitur :
Etsi Britannia Graece Albion appellatur, verbum Latinum ipsum ex appellatione Graeca de gente quae insulam incolebat deductum est a Pythea viatore Massiliensi qui anno circiter 320 a.C.n. primus Graecus Britanniam visit, eamdemque descripsit. Post anno autem 43, Claudio imperatore, Romani Britanniam devincere constituerunt. Sequitur quod verbum Britanniam a Romanis usurpatum erat pro provincia Romana quae pandebatur ab Oceano Britannico usque ad valla et Aelium et Antonini. Propter eam causam, insula tota Albion potius nuncupatur cum agitur id quod ad eamdem attinet quamdiu ad tempus Romanum haeret. Claudius Ptolemaeus ipse quo in "Geographia" de Albione situ scripsit legitur "Άλουίωνος νήσου Βρετανιχης θέσις"[9] sive latine "Albionis Insulae Britanniae situs"[10].
Multi sunt reges Anglorum qui de insula rettulerunt ut Albion. Eo modo anno 930, Athelstanus rex Anglorum titulo rex et primicerius totius Albionis regni usus est.[11] Anno 970 nepos istius Edgarus Pacificus se ipse etiam Totius Albionis imperator augustus nominavit.[11]
Postea, in Britanniae historiis atque mythologiis et carminibus Albion nomen saltem invenitur apud Galfridum Monemutensis[12], Layamon[13], Raphaël Holinshed[14], Gulielmus Camdenus[15], Ioannes Miltonus[16],
Probabiliter Albion cognationem praebet et cum Albiorige deo Celtico, et cum verbo Elfudd, quod mundus, terra Lingua Cambrica Media sonat, atque hoc et verbum cognatum Celticum albu sive alba inter se respondenti sunt. Verbum istud fontibus Hibernicis antiquis primo tempore insulam totam et secundo Scotiam designabat.[17],
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.