From Wikipedia, the free encyclopedia
Anglocatholicismus est factio in Ecclesia Anglicana, quae doctrinas et consuetudinem Ecclesiae Catholicae affirmat. [1][2]
Saeculo undevicesimo fictum est nomen Anglocatholicismus,[3] etsi antea fuerant motus pro confessione Catholica in Ecclesia Anglicana.[4][5] Anno 1833 coepit Motus Oxoniensis in Universitate Oxoniense, qui Ecclesiam Anglicanam in aetatem renovationis Catholicae appellatam induxit.[6]
Pauci Anglocatholici auctoritatem papae Romanai affirmant, quamvis in communione Ecclesiae Catholicae Romanae non sint.
Henricus VIII, rex Angliae, Ecclesiam Anglicanam ab Ecclesia Catholica Romana statim secundum constitutionem Decreti Principatus (Anglice Act of Supremacy) amovit; iam autem oboediebat Ecclesia Anglicana doctrinas Catholicas, nec ullam disciplinam mutare cupiebat.[7] Mutatio doctrinis non fiebat usque ad regnum Eduardi VI, filii Henrici, qui Sex Capitula (Anglice Six Articles) abrogavit, igitur adscivit Ecclesia Anglicana doctrinas Protestantis etiam magis. Maria Maria regnante, breviter reconcilata est Ecclesia Anglicana cum Ecclesia Catholica Romana, ante Constitutionem religiosam Elizabethanam, quae viam mediam appellatam in Ecclesia Anglicana instituit, atque hanc ecclesiam etiam a Roma separavit.[8]
Theologi Carolini, theologi Anglicae insignes, praecipue Gulielmus Laud, Ieremias Taylor, et Ioannes Cosin, qui Calvinismo Puritanisque saeculo septimo decimo adversabantur,[9] Motus Oxoniensis incitaverunt[10] Anno 1833 fecit Ioannes Keble in Universitate Oxoniense orationem ad "apostasiam gentilis" (Anglice "national apostasy"), ut Motus Oxoniensis inciperet. Praecipue erat consilium eius motus renovatio morum rituumque catholicorum, atque conservatio ordinis veteris episcoporum, quasi successores apostolorum, dum doctrinae liberales reiciebantur.
Magni aestimant Anglocatholici mores ecclesiae antiquae integrae, ac auctoritatem eius per scripturam. Anno 1572 Matthaeus Parker, archiepiscopus Cantuariensis, edidit De Antiquitate Britannicae Ecclesiae, librum in quo fontem Ecclesiae Anglicanae investigavit, et scripsit "ecclesiam vetus Britanniae Ecclesiae Catholicae Romanae ad cardinem discrepare, itaque alium morem ecclesiae patristicae proferre."[11] Dissentiunt Anglocatholici ab Catholicis Romanis de Undequadraginta Articula de Religione, nam Anglocatholici Undequadraginta Articula affirmant, quoniam in quibus sententiae de fide catholica contineri censent.[12] Credunt Anglocatholici adventum verum Christi in Eucharistia, sicut Catholici Romani,[13][14] sed non accipiunt plerusque Anglocatholici auctoritatem infallibilitatemque Papae.[15]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.