Bibliotheca Publica Bostoniensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Bibliotheca Publica Bostoniensis est bibliotheca publica municipalis Bostoniae in urbe capitali Massachusettae sita annoque 1848 condita.[1] Quae bibliotheca etiam est Bibliotheca Rei Publicae Massachusettae,[2] olim secundum legibus anni 1970 bibliotheca ultimi rei publicae refugii.[3][4] Omnes rei publicae incolae adultae res mutuari et investigationes intra aedificiis bibliothecae facere possunt. Quae institutio pecuniam a re publica accepit. Cui sunt 24 milliones fere librorum[5] et fontium electronicorum, quam ob rem ea est tertia a maxima bibliotheca publica in Civitatibus Foederatis, post Bibliothecam Congressionalem, receptaculum foederale, et Bibliothecam Publicam Neoeboracensem, privatim autem possessam. Anno fiscali 2014, bibliotheca plus quam 10 000 programmatum tenebat, quorum omnia hominibus libera erant, et materiarum 3.7 milliones mutuabatur.[6] Aedificium insignis urbis proprietas anno 2000 rite designatum est.