Chalcis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Chalcis (Graece Χαλκίς, Neograece Χαλκίδα, IPA: xaʎ'ciða) est urbs Graeciae circiter 55 000 incolarum et urbs media insulae Euboeae, ad fretum Euripum, qua est distantia inter Euboeam et Boeotiam minima, sita. Demus Chalcidensium in utraque Euripi ripa patet. Usque ad annum 2010, Chalcis fuit caput pristini nomi Euboeae.
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°27′45″N 23°35′42″E, 38°27′49″N 23°36′10″E
Numerus incolarum: 64 490
Situs interretialis
Nomen officiale: Χαλκίδα
Locus: 38°27′45″N 23°35′42″E, 38°27′49″N 23°36′10″E
Numerus incolarum: 64 490
Situs interretialis
Nomen officiale: Χαλκίδα
Gestio
Procuratio superior: Euboea, Chalkideon Municipality, Commune of Chalkida, Evia
Geographia
Territoria finitima: Aulis
Coniunctiones urbium
Urbes gemellae: Menden (Sauerland)
Tabula aut despectus
Nomen Chalcis a χαλκός verbo Graco ('aes') deductum est, etsi in regione non sunt cuniculorum reliquiae. Medio aevo exeunte, Negropont (Italiane Negroponte 'pons niger'; Graece Νεγροπόντε) appellabatur, quod nomen tum et toti insulae attributum est.