taxon From Wikipedia, the free encyclopedia
Clitellata sunt classis vermium annelidorum, insignia clitello corpus cingente, quod globulum genitalem certa aevi parte efficit, et circa 8000 specierum comprehendentia. Eo Polychaetis dissimilia sunt, quod parapodiis carent et caput eis minus excultum est.
Clitellata sunt vermes segmentata quibus character est clitellum, id est quasi cingulum prope caput animalis maturi situm. Os est in parte ventrali, sub obductum prostomium (seu proboscin). Cerebrum non in capite, sed in segmento corporis situm est.
Clitellum, quod aliquot segmentis immutatis efficitur, aut gonoporos femininos fert aut proximum eis est a tergo. Eius textus glandularis in concubitu mucum edit, qui animalia coniungit dum semen inter se permutant; post concubitum quoque edit materiam, quae corpus animalis circumit, ovis semineque inclusis. Animal tum illum globulum circa caput obducit, quo effecto globuli finis concrescit, intusque ova fecundantur fetusque educantur.[2][3]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.