Emathia (nomus Graeciae)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Emathia fuit usque ad annum 2010 una e septem praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Macedoniae Mediae, cuius caput erat urbs Beroea. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Macedoniam Mediam et ad tres demos, qui coagmentatione pristinorum demorum exstiterunt, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Emathiae Unitate" permanet, quae quinque legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret.
Vide etiam paginam fere homonymam: Emathia.