From Wikipedia, the free encyclopedia
Erythrina fusca[1] est arbor florens familiae Fabacearum. Haec planta latissimam omnium specierum Erythrinarum distributionem habet, sola huius generis species in mundis Novo et Vetere endemica. Crescit per litora et flumina in tropicis Asia, Oceania, Insulis Mascarene,? Madagascaria, Africa, et oecozona neotropica.[2]
Erythrina glauca Willd.
E. fusca est arbor decidua, cortice spinosa floribusque rubroaurantiacis. Legumina ad 20 longa attingunt, semina atrobrunnea continentes. Semina sunt levia; inde possunt trans maria fluitare.[3]
Sicut multae generis Erythrinae species, E. fusca alkaloida continet quae usui medicinali adhibentur, sed in summis maioribus sunt venenosa. Communissimum alkaloidum est erythralinum, pro genere nominatum. Gemmae et nova folia eduntur ut holus. Arbor est pro ornamento, saepimento, et umbra (frequenter in plantationibus Theobromata cacao). Trochilidas attrahit, quae suos flores pollinant.
E. fusca est publicus civitatis Trujillo Venetiolae flos.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.