Holus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Holus, vel olus (-eris, n.), est planta vel plantae pars ad esum sativa vel in messi conlecta, seminibus et plurimis fructibus dulcibus exclusis. Notio holeris ad folia, caules, vel radices plantarum herbacearum usitate spectare solet, sed nonnullos fructus comprehendit, inter quos fructus generis Cucurbitae. Vulgo est confusio inter homines de natura quorumdam fructuum holerumque, et nonnulli dissimilitudinem nesciunt.


Nomini non sunt fundamenta in biologia; eius significatio potius ex memoria culinaria et culturali deducitur. Ergo, usus huius verbi est aliquando libidinosus et opinabilis. Exempli gratia, nonnulli homines fungi habent holera, quamquam fungi non sunt plantae,[1][2] sed alii eos habent aliud cibi genus.[3]
Aliqua holera cruda, aliqua cocta edi possunt; aliqua adeo coquenda sunt ut edi possint. Holera saepissime coquuntur in cibis conditis vel salsis; nonnulla autem saepe mensis secundiis et aliis cibis dulcibus, sicut rhubarb pie? et carrot cake,? adhibentur.
Remove ads
Etymologia





Sunt minimum quattuor definitiones quae ad fructus et holera spectant:
- Fructus (in botanica): ovarium plantae florentis (inter quae aliquando structurae accessoriae
- Fructus (culinarius): quaelibet plantae pars edulis cui est sapor dulcis
- Holus: quaelibet plantae pars edulis sapore condito praebita?
- Holus (legitimum): res quibus ut holera in singulis provinciis vectigal imponitur
Remove ads
Cultus et exportatio
Omnium orbis terrarum civitatum, Sina est maximus holerum cultor, praecipue Solani tuberosi, Allii cepa, Brassicae oleraceae (Anglice cabbage), Lactucae sativae, Solani lycopersici, et Brassica oleracea Italici cultivarietatum gregis (Anglice broccoli).
Nexus interni
- Aquaponica
- Agronomia
- Dioscorea trifida
- Fructus
- Holus perenne
- Hydroponica
- Index holerum
- Morbus vegetabilis
- Qualitas cibi
- Salus cibi
- Vegetarianismus
- Veganismus
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads