civitas Europae From Wikipedia, the free encyclopedia
Hispania[1] (Catalanice: Espanya; Gallaice atque Hispanice: España; Occitanice: Espanha; Vasconice: Espainia) sive Regnum Hispaniae (Catalanice: Regne d'Espanya; Gallaice atque Hispanice: Reino de España; Occitanice: Reialme d'Espanha; Vasconice: Espainiako Erresuma) est civitas sui iuris in paeninsula Iberica, parte Europae Occidentalis ubi Lusitania quoque est. Rectionis forma est monarchia constitutionalis. Numerus incolarum est 46 733 038.[2]
Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Sitae sunt Hispaniarum terrae aeque ac Lusitania et Gibraltar, territorium transmarinum Britannicum, in Iberica paeninsula inter 36° et 43,5° gradus latitudinis septentrionalis et inter 9° occidentalis et 3° orientalis gradus longitudinis (exceptae sunt Baliares, Canariae Insulae, Septa et Rusadir). Septimarum partium regnum Hispaniae sextas continet. A boreo-occidente Pyrenaeus mons Hispanias ab Francogallia et civitatula Andorrae divisit.
Praeter hos tractus etiam insulae Baliares et Canariae in Oceano Atlantico sitae et oppida iuxta oras Africae nomine Septa atque Rusadir regno patent. Oppidum Hispanicum Iulia Livica ubique Francogallia cingitur.
Hispania sita est in paeninsula Iberica, cuius regio media est planitia ampla (Hispanice Meseta Central). Sunt in Hispania tria magna flumina: Durius, Anus, et Tagus. Hac in planitie situm est Matritum, caput et maxima Hispaniae urbs.
Mons Carpetanus (Sistema Central) planitiem dividit in duas partes, planitiem septentrionalem et planitiem meridionalem. Planities etiam finitima est montibus Cantabricis, montibus Ibericis (Sistema Iberico) et Saltibus Castulonensibus (Sierra Morena).
Hiberus flumen, quod per Vallum Iberi fluit, inter Montem Ibericum et Pyrenaeos, est longissimum Hispaniae, vallis autem fecundissima. Summa huius vallis est urbs Caesaraugusta.
Regio Baetica in valle Baetis iacet, infra saltum Castulonensem, cuius litus orientale est frequentissimum apud regiones Valentia, Catalonia, et Murcia.
Fluminum Hispaniae permulta sunt, et secundum regiones dissimiles.
Isidorus Hispalensis Hispaniam sic adlocutus est:
Hispania hodierna terras circumplectitur ex antiquis provinciis Romanis Hispania Tarraconensi, Baetica, et parte Lusitaniae Romanae. Fuerunt a Visigothis captae usque ad annum 711, cum Mauri eos superaverunt.
Regnum Hispanum de facto conditum est cum anno 1469 Reges Catholici Hispaniae Isabella I regina Castellae (1451–1504) et Ferdinandus II Rex Aragoniae (1452–1516) matrimonio iuncti sunt. Haec civitas a coniunctione personae regis constituta rite appellata est Monarchia Hispanica.
De iure Regnum Hispanum anno 1700 conditum est, cum Carolo II defuncto, Philippus V, rex qui diadema impositum est, regnum creavit e regnis Castellae, Legioni, Aragoniae, Valentiae, et Comitatibus Catalaunicis.
Die 28 Octobris 1982 factio Socialistica Philippus González duce suffragium parlamenti vicit.
Hispania est divisa in septendecim communitates autonomas, quae cunctae quinquaginta provincias continent.
Porta Unionis Europaeae |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.