Flumen Amazonum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Flumen Amazonum[1][2][3][4] (Hispanice Río Amazonas; Lusitanice Rio Amazonas[5]), est fluvius in America Australi situs, unus e duobus orbis terrarum longissimis, et, quo ad summam aquarum defluentem pertinet, maximus.[6][7]
Aquae capitales fluminis Apurimaci in monte Nevado Mismi paene centum annos maxime distans fluminis Amazonum fons aestimabantur, donec nova investigatio, anno 2014 facta, decreverit originem fluminis esse capitales fluminis Mantaro in Cordillera Rumi Cruz Peruviae aquas.[8] Flumina Mantaro et Apurímac uniuntur, et cum aliis tributariis flumen Ucayali constituunt, quod vicissim in flumen Maranonium supra Iquitum Peruviae defluit, quod civitates praeter Brasiliam praecipuam stirpem fluminis Amazonum aestimant. Brasiliani autem hanc partem Solimões supra confluentiam cum Flumine Nigro appellant,[9] quod Brasiliani flumen Amazonum appellant, ad Congressum Aquarum (Lusitanice Encontro das Águas) iuxta Manaus, maximam urbem ad flumen iacentem.
Per Peruviam et Brasiliam, id est Amazoniam, in Oceanum Atlanticum influit, maximo ex aliquot ostiis prope Belem de Para portum patente. Silvae pluviales Amazoniae ripas fluminis operiunt. Magnam diversitatem biologicam sustinet, inter animalia notissima manatus.