Fretum Cookianum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Fretum Cookianum,[1] vel Fretum Cook[2] tantum (Maorice Te Moana-o-Raukawa), est fretum quod insulas Septentrionalem Australemque Novae Zelandiae separat, Mare Tasmanianum ad septentriones occidentemque versus cum Oceano Pacifico Australi ad australem orientemque versus coniungens, atque iuxta Wellingtoniam, urbem capitalen, iacens. Fretum loco angustissimo est 22 chiliometra latum,[3] et unum ex periculosissimis et orbis terrarum corporibus aquarum quae non praedici sunt aestimatur.[4]
Fretum ex Iacobo Cook appellatur, primo navarcho Europaeo qui per id anno 1770 navigavit.[5] Maorice appellatur Raukawa et Te Moana-o-Raukawa ('Mare Raukawa').[6] Vocabulum raukawa 'folia amara' Maorice significare potest.