Butta
religionis doctor / From Wikipedia, the free encyclopedia
Butta[1] (Palice Siddhattha Gotama Buddha, Sanscritice Siddhārtha Gautama Buddha[2]), nonnumquam et Gautama Buddha, fuit doctor spiritualis ex subcontinente Indico, in cuius doctrinis Buddhismus conditus est.[3] Nomen enim buddhae, quod 'expergefactus e somno' vel per translationem 'eruditus' valet[4], in quolibet aevo datum est primi entitatis excitati?. Butta enim, quem supremum habent plurimi commentarii Buddhistici omnium buddharum aevi nostri, titulum Śākyamuni (Palice Sakyamunī) sustinet, hoc est 'sapiens Śākyarum'. Invenit autem viam mediam, quae extremam religionum Sramana asceticismum emendavit.[5]
Obitus: 1. millennium BCE; Kushinagar
Patria: Sacia
Familia
Coniunx: Princess Yasodharā
Proles: Rāhula
Familia: family of Gautama Buddha
Memoria
Tempora Buttae ortus obitusque sunt incerta: plurimi historici saeculi vicensimi eius vitam a circa 563 a.C.n. ad circa 483 a.C.n. computaverunt,[8] sed recentior opinio eius obitum habet inter 486 et 483 a.C.n., vel, ut aiunt nonnulli, inter 411 et 400 a.C.n.[9][10] UNESCO Lumbini Nepaliae situm hereditatis mundi et locum ortus Gautamae Buddhae perscribit.[11][12] Sunt autem adfirmationes locum sui ortus esse Kapilavastu apud Piprahwa, Uttar Pradesh, vel Kapileswara, Orissae, hodiernae Indiae.[13][14][15][16][17] Ipse deinde per regiones Indiae orientalis docebat, in Magadha, Kośala, aliisque locis.[18][19]
Butta est prima in Buddhismo persona, et fabulae de eius vita, acroasibus, regulisque monasticis a Buddhistis creduntur congestas fuisse et a sectatoribus memoria custoditas. Variae doctrinarum congeries ei tributae, traditione orali transmissae, primum, circa quadringentos annos post, litteris mandatae sunt.