From Wikipedia, the free encyclopedia
Georgius (Graece Γεώργιος) est sanctus et martyr Christianus ecclesiarum tam Catholicae quam Orthodoxae, die 23 Aprilis commemoratus. An vixit incertum est: fontes enim antiquiores fere nihil de eo dicunt nisi res mirabiles et quae aegre cum vera historia accommodantur.
Georgius, cuius nomen idem valet atque 'agricola', Lydiae in Syria circiter annum ducentesimum septimum natus, Nicomediae martyrium subiit anno trecentesimo tertio. Incertum est vel fictum quod, ut miles imperii Romani, sit ad expeditionem missus in Persiam, unde in Syria domicilium habuerit; vel ibi contra draconem quemdam luctaverit; postea in Britanniam a Diocletiano missus sit; vel transito Hiberniae mari, e navi egressus sit in Portam Sistuntiorum; vel illinc tumulum Iosephi Arimathaeai adierit. Luctatio tamen illa contra draconem, qvae in victoriam de humanis vitiis aliquando accipi potest, licet commenticia videatur, multum adiuvit ut Georgii cultus ubique divulgaretur. Ad ecclesiam quamdam Diospoli in Palaestina, quae in eius honorem exstructa est, iam a saeculo quarto multi convertuntur peregrinatores. Georgius draconem Silenae in Libya occidit secundum Iacobi a Voragine Legendam Auream.
Unus e sanctis militaribus est, unusque e sanctis quattuordecim auxiliatoribus. Patronus est agricolarum, captivorum, operariorum in metallico, equitum, fabrorum aerariorum, militum, viatorum. Praeterea patronus est civitatum Georgiae in monte Caucaso et Angliae, et simile est patronus Caesaraugustae, Barcinonis, Catalauniae, Alcodii, Genuae, Ferrariae, Regii, Friburgi Brisgoviae, Moscoviae, Beryti.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.