From Wikipedia, the free encyclopedia
Gulielmus Budaeus (natus Lutetiae die 26 Ianuarii 1467; ibidem mortuus die 23 Augusti 1540) fuit homo doctus et iuris consultus Francicus Renascentiae. Ab anno 1522 usque ad mortem fuit magister Librarii Regis, temporibus nostris nomine Bibliothecae Nationalis noti, iuxta Fontem Bleaudi instituti.
Hodie Societas Gulielmi Budaei (quae seriem librorum sub titulo Collection des universités de France dirigit) appellationem suam a Budaeo deducit.
Homo maxime eruditus et linguam Graecam valde callens Lutetia et Aureliani studia in iuribus humanioribusque perfecit. Reges Ludovicus XII et Franciscus I eum legatum ad diversa officia solvenda miserunt. Insuper ipse Francisco regi persuasit ut Collegium Franciae et bibliothecam ad Fontem Bleaudi institui iuberet.
Praepositus mercatorum in proastio Parisiensi ad Sanctum Germanum et media in Lutetia puteorum et stratorum dispositionem moderabatur. Velut Andreas Alciatus, Laurentius Valla, Huldrichus Zasius iurista humanus fuit et sic dictum morem Gallicum in restitudendis textibus iuridicis excogitavit circumstantiis historicis spectatis.
Inter opera eius mentionis egregiae digna sint »Annotationes in XXIV libros Pandectarum« (Lutetiae 1508), commentatio »De asse et partibus eius« (Lutetiae 1514), »Commentarii linguae graecae« (Lutetiae 1529) necnon opus vel a Graecis ipsis magni aestimatum »Lettres en grec« (Tusanus edidit 1526). Opera omnia »Oeuvres« in lucem prolata sunt quattuor in tomis Basileae 1557.
Viduae eius Genavae coram publicum conversionem suam ad Calvinismi doctrinas declaravit, cum filii eius istius confessionis propagatores in Francia fierent. Itaque iugulationibus nocte Sancti Bartholomaei inter 23 et 24 Augusti 1572 saevientibus familia profugere debuit. Altera pars in Helvetiam iit, altera autem in Pomeraniam.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Budaeum spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.