Basilea

From Wikipedia, the free encyclopedia

Basilea
Remove ads

Basilea[1][2][3] seu Basilia[1] (Theodisce Basel, Francogallice Bâle) est urbs in Helvetia, sita prope fines Germanorum et Francorum. Rhenus fluvius urbem perfluit. Urbs trans Rhenum posita plana universa est et ad Prisgaudiam respicit. Altera civitas splendidior ac magnificentior duplici iugo eminet, valle intermedia, artificiose mirificeque structa, ut aequa omnis videatur eunti. 167720 incolae anno 2009 Basiliae incoluerunt. Basilea est caput pagi Basileensis. Iam aevo Romano urbs capitalis fuit civitatis Basiliensium.

Thumb
Despectus in Basileam veterem atque in ansam Rheni ex Templo Maximo Basileensi
Vide etiam paginam discretivam: Basilia (discretiva).
Quick facts

Basilea est etiam nota quia locus est Concilii Oecumenici Basileensis ab anno 1431 habiti, quod postea in Ferrariam et Florentiam translatum est. Anno 1460 Universitas Basiliensis condita est.

Remove ads

Nonnulla eventa historica

  • A tempore Beati Rhenani Basilienses senatorem Romanum Lucium Munatium Plancum velut conditorem suae urbis celebrare consuerunt qui mausoleo Gaetano hanc sententiam inscribendam curavit ː IN GALLIA COLONIAS DEDVXIT LVGDVNVM ET RAVRICAM. Re vera tamen Augusta Rauricorum aliquantulum ab hodierna Basilea distabat et prima aedificia Romana ab archaeologis ibi reperta non ultra ultimos annos primi saeculi a.C.n. referri possunt. Illo tempore Celtae in colle Basiliensi iam habitabant quorum vestigia recognita sunt.
  • Aetate Christiana Basilea sedes episcopalis fuit in archiepiscopatu Vesuntino.
  • Profligato imperio Romano Augusta Raurica deserta lapides vicinis aedificandi cupidis praebebat dum novus vicus in planitie ad ripam fluminis nascitur, Basilea futura.
  • 917 ː Ungari urbem diripuerunt et incenderunt.
  • Undecimo saeculo ineunte imperator Henricus II et episcopus Adalbero novam ecclesiam cathedralem aedificari iusserunt. Quae aedificatio ab incendiis et terrae motu turbata non nisi quinto decimo saeculo exeunte peracta est.
  • 1348-1350 ː Pestis nigra saevit. Iudaeorum persecutio in quos culpam reiciunt ceteri incolae. Pestis subinde reditura erat usque ad septimum decimum saeculum.
  • 1356 18 Octobris ː Ingens terrae motus urbem omnino delevit quae tamen paucis annis omnibus mirantibus resurrexit.
  • 1431 ː Concilium Basiliense coitur de hussitorum haeresi disputaturum. Mox Byzantina legatio quoque huc venit concordiam Christianorum adversus Turcos petitum. Ita Basilienses de litteris Graecis primo certiores facti sunt, quia legati libros secum ferebant. Concilium usque ad annum 1449 sedebit ː in summa haec coitio virorum doctorum tam Italianorum quam Graecorum viam ad humanismum Basiliensem stravit qui mox per artem typographicam lucem suam in totam Europam disseminavit.
  • 1459, 12 novembris bulla papalis pontificis Pii II Universitatem Basiliensem creavit, paulo post Friburgensem vicinam.
  • 1501 ː Basilea confoederationi Helveticae accessit ː Helvetii enim tum invicti bello erant postquam Burgundios et exercitus imperiales vicerant. Urbs tum circiter quindecim milia incolarum numerabat.
  • 1513 ː Primus adventus Erasmi apud Iohannem Frobenium, qui princeps humanismi Basiliensis futurus erat.
  • 1516 ː Primum Novum Testamentum Graece impressum Basileae apud Iohannem Frobenium, ab Erasmo curatum.
  • 1521 ː Omnia iura in urbe administranda episcopo abrogantur.
  • 1529, 9 Februarii ː Oecolampadio duce civitas sibi religionem reformatam elegit secundum placita Zvinglii postquam seditione orta sodalitates imagines religiosas per totam urbem deiecerunt, fregerunt, combusserunt. Consiliarii veteri religioni pertinaciter adhaerentes abdicati sunt.
  • 1534 ː Prima Basiliensis confessio a sucessore Oecolampadii Oswaldo Myconio composita.
Remove ads

Commeatus

Thumb
Transviaria raeda viridis Ferriviae Stratariae Basileensis

Vide etiam:

Feriae

Religio

Cibus

Thumb
Statio ferriviaria Basileensis Badeniae (Basel Badischer Bahnhof)

Incolae noti

Thumb
Statua conditoris Lucii Munatii Planci in Curia anno 1580 posita.
Hic nati
Hic mortui
Remove ads

Eponymum

Notae

Plura legere si cupis

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads