From Wikipedia, the free encyclopedia
Gustavus Bauer (natus in Darkehmen die 6 Ianuarii 1870 - Berolini obiit die 16 Septembris 1944), fuit vir publicus factionis Socialisticae Democraticae ac cancellarius [1] Rei Publicae Wimarii a die 21 Iunii 1919 usque ad diem 26 Martii 1920.
Pater eius apparitor fuit. Post scholam Regiomontii finitam, ab anno 1884 ibidem scriba in officio iurisconsulti laboravit. Anno 1888 graviter aegrotus est et crus amisit. Deinde praepositus officii clari causidici fuit. Anno 1895 collegium ministrorum officiorum condidit et eius praeses fuit. Itaque anno 1902 minister dimissus est et caupo factus est. Sed iam 1903 secretarius collegiorum opificum creatus est, quem magistratum ad initium cursus honorum duxit. Postea autem secretarius societatis domuum aedificandorum erat. Maio 1933 propter crimina ficta a Nazistis in carcerem missus, sed post breve tempus liberatus est, quod nihil argumenti contra eum inveniri potuit.
Bauer maritus erat.
Bauer anno 1912 primo legatus suae factionis SPD in Dietam Imperii Germanici electus est. Etiam legatus Consilium Formae Civitatis Constituendae et ad annum 1928 iterum legatus Dietae Imperii fuit. Bauer in consilio ministrorum Scheidemann, primo post casum monarchiae, Administer Imperii Laboris fuit. Anno 1919/1920 cancellarius fuit. A magistratu, postquam Wolfgangus Kapp res novas studuit, se recedere coactus est. Sed proximo consilio ministrorum Administer Imperii Possessionum Publicarum mensibus Martii ad usque Iunii 1920 interfuit. A die 1 Maii 1920 etiam Administer Imperii Commeatus fuit. 26 Octobris 1921 - 22 Novembris 1922 cancellarius vicarius sub Iosepho Wirth erat. Anno 1925 propter crimina peculatus allata e factione dimissus, sed anno 1926 iterum receptus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.