Herma
From Wikipedia, the free encyclopedia
Herma, sive hermes[1] (Graece ἑρμῆς, pl. ἑρμαῖ[2]), est statua lapidea cui est effigies capitis et usitate trunci humani in plana plerumque quadrata columna positi, in qua genitalia maria altitudine propria sculpi possunt.[3] Quod genus artis, in Graecia antiqua ortum atque a Romanis ascitum, aevo renascentiae ut figurae terminales atlantesque redintegratum est.
Memoriae traditum est Athenis permultas fuisse hermas in locis publicis et ante aedes privatas positas. Olim, ut ferunt, una nocte omnes hermae qui in urbe erant Athenis, deiecti sunt praeter unum.[4] Huius sceleris crimen vulgo Alcibiadi eiusque asseculis allatum est.