![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/1f/Gardengnome_face.jpg/640px-Gardengnome_face.jpg&w=640&q=50)
Kitsch
From Wikipedia, the free encyclopedia
Kitsch (lingua Theodisca[1]) (Latine: inepta[2]) est ars vel aliae res quae culturam popularem alliciunt, potius quam iudicium culturae summae. Quae res aliquando modo scienter ironico vel festivo magni aestimantur.[3][4][5] Vocabulum primum operibus artis adhibitum est quae certis artis saeculi undevicensimi notionibus respondebant cum aesthetica rebus faventibus quas critici posteriores sentimentalitatem et melodrama in maius elata putarent. Ergo, ars kitsch cum arte sentimentali artius coniungitur. Kitsch etiam cognatum est cum notione camp, propter eius festivum ironicumque ingenium.
![]() |
Suadetur ut haec commentatio ad "Inepta" moveatur. Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis. It is proposed to move this page to Inepta. Please give your opinion on the talk page. Es wurde vorgeschlagen, diese Seite nach Inepta zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten. Rekomendatas la movo de tiu ĉi paĝo al Inepta. Vi estas petata komenti prie en la diskutejo. ![]() |
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/1f/Gardengnome_face.jpg/640px-Gardengnome_face.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/f5/The_Widow_%28Boston_Public_Library%29.jpg/640px-The_Widow_%28Boston_Public_Library%29.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/1f/Price_Kensington_Cottage_Ware.jpg/640px-Price_Kensington_Cottage_Ware.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/14/Manekineko1003.jpg/320px-Manekineko1003.jpg)
Artem visualem kitsch appellare plerumque est deprecari, quia verbum significat opus esse nimis lautum, aut eius propositum tantummodo decorum esse, potius quam opus veri meriti artificis. Idyllicas scaenas terrestres a Thoma Kinkade "artifice capsarum socolatae" (1958–2012) factas critici artis saepissime deprecabantur, maximum exemplum generis kitsch hodierni habentes.[6][7][8]