From Wikipedia, the free encyclopedia
Lingua Slavica[1] seu Slavonica[2] antiqua[3] est antiquissima lingua litteraria Slavorum, quae saeculis IX–XI in usu erat. Saltem saeculo nono lingua hac Slavi communiter utebantur, propter quod omnes mutuo intelligere sese poterant[4]. Ut prima lingua litteraria Slavorum, multas linguas Slavicas affecit.
Lingua haec litteraria facta est, cum Cyrillus et Methodius plurimos libros ad religionem Christianam pertinentes Slavice reddiderint, primo nempe Biblia, posteaque libros liturgicos ritus Byzantini et Romani atque tractata aliquot spiritualia. Basis huius linguae fuit linguae Slavicae versio, quae circa urbem Thessalonicam in Macedonia in usu erat. Pro hac lingua creatum est primo, ab ipso Cyrillo, abecedarium Glagoliticum[5], deinde, a Clemente Achridensi, Cyrillicum[4]. Manuscripta, in quibus lingua haec pura invenitur, scilicet sine characteribus loquelae Slavicae aliae regionis vel mutationibus posterioribus, sic dictum canonem Palaeoslavicum efformant; inter quae exempli gratia nominari possunt:
Continuatio linguae Slavicae Antiquae sicut linguae litterariae est lingua Slavica Ecclesiastica.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.