Lingua Bosnica

lingua From Wikipedia, the free encyclopedia

Lingua Bosnica
Remove ads

Lingua Bosnica[1] (Bosnice: bosanski jezik) ad linguas Slavicas meridianas intra ramum Slavicum linguarum Indoeuropaearum pertinet.

More information Lingua Bosnica bosanski jezik, Taxinomia ...
Remove ads

Diffusio et varietates

Lingua Bosnica (sicut etiam Lingua Croatica, Serbica et Montenigrinica) fundamento Štokavicae dialecti (Štokavsko narječje) innititur. Lingua Bosnica plerumque Abecedario Latino scribitur, vixdum Cyrillico.

Quod lingua Bosnica linguis Serbicae, Montenigrinicae et Croaticae simillima est (ut locutores harum linguarum sermocinando se invicem facile intelligant), multi linguistae (imprimis extra olim Iugoslaviam) has unius varietates linguae esse volunt, quae Serbocroatica appellatur. In civitatibus ex olim Iugoslavia ortis hae linguae distinctae haberi solent.

Bosnice circiter 2 500 000 hominum in Bosnia et Herzegovina, ubi est una e tribus linguis publicis, loquuntur. Ad hoc veniunt fere 245 000 locutorum in Serbia et in Monte Nigro , fere 150 000 immigrantium in Europa occidentali et in CFA et aliquot decem milia Bosniacroum in Turcia.

Remove ads

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads