From Wikipedia, the free encyclopedia
Ludovicus, vulgo Ludwig Winder (natus Šafov in vico Moraviae meridianae die 7 Februarii 1889; mortuus Baldock in Hertfordiensi comitatu die 16 Iunii 1946) fuit scriptor, diurnarius, arbiter litterarum Austriacus.
Winder e familia Iudaica natus iam anno 1906 volumen poeticum publicavit. Absolutorio gymnasiali recepto aestate anni 1907 redactionem periodici Vindobonensis Die Zeit adiit. Numerabatur inter auctores sic dicti circuli Pragensis ubi consuetudinem contraxit cum philosopho Felice Weltsch et scriptoribus Anschario Baum, Maximiliano Brod, Ioanne Urzidil et Elisabeth Aichinger.
Varia apud periodica symbolas suas spargebat de theatris, de rebus gestis regionalibus, de litteris. Pragae pro actis diurnis Theodiscis Bohemia annis inter 1915 et 1938 tractationum longiorum tria milia circiter pepigit. Simul autem libros multos apud domos editorias Vindobonae, Berolini, Lipsiae et Turici edendos deposuit. Insuper drama praetitulatum Die Frau ohne Eigenschaften scripsit, quod exemplo fuit pro opere magno Roberti Musil cui titulus Der Mann ohne Eigenschaften. Anno 1934 praemium publicum Bohemoslovacum in litteris Theodiscis nactus est. In Austria autem anno 1937 emptio mythistoriae eius de Francisco Ferdinando archiduce interdicta est propter laesarum traditionum crimen.[1][2] In fabulis Milesiis (Die nachgeholten Freuden anni 1927, Der Kammerdiener anni 1943/1988 in versione completa) identidem agitur de imperio, regiminibus, responsabilitate, oppressione.
Mentionis valde digna et fabula eius Romanensis praetitulata Die jüdische Orgel (1922), cuius editio anastatica anno 2001 Vindobonae in domu editoria Residenz Verlag edita est. Historia de Alberto Iudaeo, qui pueritiam in oppido Moraviensi quodam peregerat, quaestiones classicas reprehendit de querelis cum patre et emancipatione e foco domestico. Postquam exercitus Germanicus Bohemoslovaciam occupavit, Ludovicus Winter die 29 Iunii 1939 cum uxore et filia Marianna trans Poloniam et Scandinaviam in Britanniam Maiorem fugit.[3] Filia autem iunior sponte sua remanens paulo ante belli finem in castris carceralibus Bergen-Belsen (Saxoniae Inferioris) necata est.
Winder in Anglia labores et diurnarii et scriptoris pergebat. Duobus sub pseudonymis (Herbert Moldau; G.A. List) opera in lucem sunt prolata, e.g. One Man’s Answer apud domum editoriam Londiniensem George G. Harrap (anno 1944). Anno 1941 cordis insufficientia detecta est, qua laborans mortuus est. Cinerem eius sepeliverunt Londinii.
Post mortem anno 1949 mythistoria Die Pflicht denique publicata est.[4]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.