Lipsia

From Wikipedia, the free encyclopedia

Lipsia
Remove ads

Lipsia (Theodisce Leipzig), urbs maxima in Saxonia, incolarum 590 000 habet. Nomen urbis a verbo Sorabico Lipsk deductum est, quod 'locum tiliosum' significat. Maximi momenti nostris temporibus in urbe est societas pedilusoria RB Leipzig.

Quick facts
Thumb
Domus regia (Königshaus) ad forum sita.
Thumb
Regio Lipsiae.
Remove ads

Historia

Lipsia anno 1165 a comite Otto Miseni apud Viam Regiam Viam Imperiique condita est. Ab anno 1497 ibi Nundinae Lipsienses[1] sunt usque ad hunc diem. Mercatus librarius Lipsiensis[2] etiam hic longo temporis spatio habetur.

Anno 1409 universitas Alma Mater Lipsiensis in urbe condita est. In pugna Lipsiensi anno 1813 exercitus Austriacorum, Borussicorum Russicorumque contra Napoleonis exercitum pugnaverunt et eum vicerunt. Centum annis post, immensum Monumentum Proelii Populorum in Lipsia confectum est, quod hodie signum Lipsiae est. Die 1 Octobris - Iudicium Imperii Lipsiae conditum est, summum iudicium Imperii Germanici; quae mansit ad annum 1945.

Post secundum bellum mundanum Lipsia in finibus Germaniae Orientalis erat, donec Germania divisa rursus una facta est anno 1990.

Anno 2005 Lipsia urbs hospita ludorum Olympicorum anni 2012 eligi frustra quaesivit.

Remove ads

Aedificia praecipua

Commeatus

Thumb
Ferrivia strataria.

Incolae noti

Vide etiam: Professores Universitatis Lipsiensis; Alumni Universitatis Lipsiensis

Nati

Mortui

Remove ads

Nota

Nexus externus

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads