From Wikipedia, the free encyclopedia
Maria de Oosterwijck (vulgo: Maria van Oosterwijck seu Maria van Oosterwyck; Nootdorp 20 Augusti 1630 nata; Uitdam 16 Novembris 1693 mortua) fuit saeculi aurei pictrix Nederlandica,
Qui erat filia Verbi Divini ministri[1] Iacobi de Oosterwijck et Hadrianae Lambrechts de Linschoten[2]. A Wilhelmo de Aelst[3][4] vel Ioanne de Heem[1][5] artem pingendi didicit[3][4][1][5]. In eius familia erant pictores nonnulli: matertera Maria de Linschoten nupsit Henrico de Beijeren, patri naturae mortuae pictoris Abraham de Beijeren, qui in matrimonium duxit Annam van den Queborn, naturae mortuae pictricem[2]. A pueritia ergo facultatem pingendi praebuit[2].
Primum Maria Delfi laboravit[3], ibique de 1656 usque ad 1658 in Voorstraat domi a materno genere avi eius officinam instituit[2], postea Lugdunum Batavorum (1658-1660)[3] petiit cum fratre Lamberto, qui theologiam discebat, ibique avunculus Ioannes Jansz. Orlers, historicus, agebat[2], dehinc Traiecti ad Rhenum laboravit (1660)[3], ibique mansit tres annos circiter, et naturas mortuas perfecit secundum rationem Ioannis de Heem, qui, Arnoldi Houbraken sententia, eius rector erat[2]. Anno 1675 denique Amstelodamum petiit, ibique habitavit adversus Wilhelmi de Aelst officinam, mansit et laboravit usque ad 1689[3].
Primum Wilhelmi de Aelst tiro fuit et per eum prima merita peregrina adepta est[2]. Deinde unice institit naturis mortuis, particulariter florum, pomorum et vanitatibus[2][3], et in quibus pingendis Ioannem de Heem imitatus est[5]. Hae picturae inde optimatibus Amstelodami venditae sunt[2]. Ea vivente, Maria famam acquisivit, adeo ut Ludovicus XIV et Leopoldus I imperator eius patroni fuerint et opulentiam adepta sit[5]. Eius opera a stirpe regia Francogallica, Anglica et Saxoniae aestimata sunt[5], Cosimus III Medices eius picturam emit quoque[4]. Attamen, ut mulieres plures, numquam ad pictorum sodalitatem unam recepta est[5].
Per totam vitam Maria picturae studuit, idcirco non nubuit: enim, ex Houbraken sententia, Wilhelmum de Aelst reiecit[2].
Geertgen Wyntges artem ab ipsa didicit[3].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.