From Wikipedia, the free encyclopedia
Masturbatio[1][2] sive mastupratio[1][2][3] sive mastrupatio[4] sive manustupratio[1][2][3] sive manstupratio[4] seu manstrupatio[3] est excitatio organorum genitalium hominis vel animalis, maris vel feminae, plerumque ad accipiendam vel donandam voluptatem.
Masturbari a manu stuproque esse dictum videtur, quasi, qui masturbetur, is manu stuprum committat.
Pueri omnes, virorum plerique saepius masturbari solent manu vaginae ad exemplum composita mentulaeque ingestata. Quae res trusationis etiam nomen accepit. Confer enim Cat.c.LVI.: O rem ridiculam, Cato, et iocosam, / dignamque auribus et tuo cachinno! / ride quidquid amas, Cato, Catullum: / res est ridicula et nimis iocosa. / deprendi modo pupulum puellae / trusantem; hunc ego, si placet Dionae, / protelo rigida mea cecidi.
Praecipue mulieribus masturbationis modus est manu labia genitalia maxime clitoridemque fricare, quoque uno digito sive digitis suis sive rebus artificiosis uti vaginae suae excitandae causa, hoc facto, quoque punctum G (quod summum excitationis ita appellatur) inveni posse.
Data crebritatis masturbationis difficile adquisitum. Secundum Now, periodicum Canadense, 94 centesimae virorum et 84 centesimae feminarum masturbantur, et 10 centesimae virorum et 3 centesimae feminarum masturbantur plus quam triciens et semel per mensem. Crebritas masturbationis decrescit in senectute. [5]
Masturbatio peccatum mortale est, utpote fini primario matrimonii et copulae matrimonialis directe contrarium et fidei conjugali adversum, tamquam merus abusus organorum genitalium contra ordinem a Deo et natura institutum, quo rem nobilissimam pervertunt in turpissimum actum passionis ignominiae: caret enim debito ordine ad finem suum naturalem et ad bonum speciei. Unde malitia actui est intrinseca, adeo ut nulla causa quamvis urgenti cohonestari valeat.[de neutralitate disputatur]
Ea carente et propositium procreativum et propostium conciliativum praesens in vero verbo coitu, visitur conspectu Ecclesiae Catholicae Romanae et ecclesiarum ritualum occidentalum sui iuris eius inordinatam esse.
Aliqui putabant et putant masturbationem in Bibliis Sacris esse damnatam (Gen 38 8-10):
Multi studiosi Bibliae aestimant tamen in hoc episodio de damnatione coitus interrupti et non masturbationis agitur. Minus coitum per se vitium fuit quam quod Onan fratrem suum liberos habere noluit. Apud Iudaeos antiquos enim mos erat, si quis liberos gignere non potuit, frater auxilio esse debebat, ut ita dicam, et liberi ita geniti pro liberis eius, qui non potuit, habebantur.
Adhuc hodie Cathechismus Ecclesiae Catholicae (2352) putat mastubationem "actum intrinsece graviterque inordinatum", quia:
sed:
Religio Islamica deterret Musulmanos ne masturbentur, sed masturbationem acceptam habet si adulterium impedit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.