Senectus

aetas humana From Wikipedia, the free encyclopedia

Senectus
Remove ads

Senectus (-utis, f.) consistit in aetatibus quae spem vitae hominum approprinquant vel excedunt, et ergo finem circuli vitae humanae attingit. Euphemismi et alia vocabula ad senectutes in culturis variis adhiberi solent.[2] Senes saepe imminuentes regenerationis facultates et morbis, syndromis, et aegritudinibus quam iuvenes obnoxiores sunt. Organica aetate provehentis ratio senescentia,[3] studium medicum huius rationis gerontologia,[4] et studium morborum qui senes afficunt geriatrica appellatur.[5] Senes etiam sese aliis rebus socialibus opponunt, sicut otium, solitudo, et aetatismus.[6] Aetas chronologica a senectute significata per culturam et historiam variat; ergo, senectus est constructus socialis, potius quam definita statio biologica.[7]

Thumb
Old Woman Dozing ('Anus dormitat') a Nicolao Maes (1656). Royal Museums of Fine Arts, Bruxellis.
Thumb
Senex a puero ductus. Imago cum London, poemate Gulielmi Blake coniuncta.[1]
Thumb
Mulier vetus Somaliensis.
Thumb
Monacus Buddhisticus Khmer.
Thumb
Senex in nosocomio in Norvegia.
Thumb
Senex mulier in Zacatecis.
Thumb
Manus hominis senis.

Hodie non est conventus iurum humanorum a Consociatione Nationum ascitus qui senes diserte protegat; talis autem conventus propositus nunc investigatur.

Remove ads

In litteris

Nonnulla opera artis senectutem insignissime attingunt.

Remove ads

In scientia biologica medicaque

In scientia biologica medicaque senectus vero damno imprimis progressivo cum functionibus organismi minutarum intellegitur. LÓPEZ-OTÍN et al. (a. 2013) notas novem descripserunt[9]:

  1. Instabilitas genomica — Damnum perpetuum in vitae cursu fontibus externis internisque informationem genetica chromosomatum mutant.
  2. Attritio telomerorum — Telomera sunt regiones terminales omnium chromosomatum. Quaeque replicatio gradatim longitudinem telomerorum coartet, quo fit, ut cellulae cum telomeris brevissimis non dividere possint (limes Hayflickiensis) et senes videntur.
  3. Mutationes epigeneticae — ADN intra nucleum cum histonis et gregibus chemicis acidi acetici ("acetylatio" vel "aethanoylatio") vel methyli ("methylatio") ligatum est. Mutationes hic modi legendi genorum moveantur.
  4. Damnum proteostasis — Proteostasis est verbum amalgamatum, indicans equilibrium inter genesem et degradationem proteinorum esse. In senectute equilibrium hoc degradationi proteinorum faveat.
  5. Nutrimenta animadversio minuta — Effectus hormontum ut somatotropini (hormontis procreandi, GH) adversos effectus concilient, restrictus cibus vicissim salubres.
  6. Dysfunctio mitochondrialis — In vitae cursu plurimi effectus structuram mitochondriorum et functiones eorum imminuant; v. g. mutationes geneticae et damnum decursuum biochemicorum replicationem mitochondriorum (biogenesem vel mitochondriogenesem dictum) inhibeant. Itaque equilibrium intracellulare et generationem energiae intraellularis constanter detrimentosis compositis chemicis radicalibus subiectae sunt. Demum et numerus et effica mitochondriorum insecutae sunt.
  7. Senescentia cellularis — In senectute machinationes organa restituendi non perfecte proficiunt. Etiam amotio cellularum vetarum non bene quam in iuventute succedit. Ergo functiones organorum parviores videtur et occasiones inflammationis augeant.
  8. Numerus cellularum progenitorum reductus ("exhaustio") — Sequantur deminutiones cellularum progrenitorum haematopoiesis cum anaemia, mesenchymatis cum osteoporosi et restitutione fracturarum ossium retarda, myosatellitocytorum cum restitutione cellularum muscularium minuta, cellularum progenetricum epithelialium intestinalium cum functione intestini deminuta.
  9. Comunicatio intercellularis mutata — Etiam effectus systematis immunitatis et systematis endocrinei damnum perferant. Eiusmodi responsa systematum illorum tantopere denotari solent.
Remove ads

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads