From Wikipedia, the free encyclopedia
Claudiopolis et olim Napoca (Dacoromanice: Cluj et recenter Cluj-Napoca; Theodisce: Klausenburg; Hungarice: Kolozsvár) est urbs Romaniae et caput Claudiopoleis circuli.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Saeculo 2 Hadrianus imperator Romanus Municipium Aelium Hadrianum Napoca condidit. Quae colonia ad finem Daciae provinciae exstitit. Saeculo 13 urbs novo nomine Klausenburg a colonis Germanicis iterum condita est. Hic multi populi vixerunt: Anno 1910 e 61.000 incolis 83,4 % Hungari, 12,4 % Dacoromani atque 2,8 % Germani. Usque ad annum 1919 Claudiopolis nomine Kolozsvár ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuit. Nunc Cluj nominabatur. Annis 1940 - 1944 iterum ad Hungariam pertinuit. Post secundum bellum mundanum multi Saxones patriam relinquere coacti sunt. Anno 1974 Nicolaus Ceauşescu dictator Romaniae ad nomen Cluj Napoca addidit, ut aerae Romanae meminisset. Postquam dictatura Communistarum anno 1989 deposita est, iterum multi Germani reliquerunt.
Universitas Claudiopolitana (Dacoromanice: Universitatea Babeș-Bolyai din Cluj) anno 1581 condita est.
Anno 2011 hic 324.576 homines habitabant, inter eos 245.737 Dacoromani, 49.565 Hungari, 3.273 Zingari, atque 544 Germani.[1]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Claudiopolin spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.