New Deal
From Wikipedia, the free encyclopedia
New Deal, sive negotium novum,[1] fuit corpus institutorum domesticorum in Civitatibus Foederatis inter 1933 et 1938 sanctorum, cum paucis rationibus quae postea promulgatae sunt. Omne institutum leges a Congressu iussas et exsecutiva mandata praesidentiales per primum spatium magistratus (1933–1937) Praesidis Franklini D. Roosevelt comprehendit. Haec instituta Magnae Depressioni Oeconomicae in Civitatibus Foederatis responderunt, resque praecipue tractaverunt quas scriptores rerum gestarum tres R Anglice appellant: relief ('levatio'), recovery ('recuperatio'), et reform ('correctio'): levatio hominibus quaestu carentibus et pauperiibus, recuperatio oeconomiae ad gradus solitos, et correctio rationis pecuniariae ut alia depressio prohiberetur.[2]
Negotium Novum magnam commutationem civilem effecit, qua Factio Democratica factio maioris partis facta est (et factio quae Aedes Albas septem ex novem spatiis magistratus ab 1933 ad 1969 tenuit), in notionibus liberalibus, Meridie albo, Democratistis traditionalibus, apparatibus urbium magnarum, ac collegiis opificis nuper potentibus et minoribus partibus ethnicis condita. Republicani inter se dissenserunt, conservativis omni Negotio Novo ut hostis commercii et incrementi adversantibus, liberalesque partem accipentibus et ut id habilius esset facere pollicentibus. Commutatio in Coniunctionem Negotii Novi crevit, quae in plurima comitia praesidentialibus usque ad annos 1960, cum Coniunctio Conservativa Congressum ab 1937 ad 1963 plerumque dominata est. Ante 1936, nomen liberalis fautoribus Negotii Novi, et nomen conservativa eius adversariis usitate adhibitum est.[3] Ab 1934 ad 1938, maior pars in Congressu facile impendentis (ex districtibus duarum partium, aequis, non ab apparatibus rectis, progressivis, et laevis electa) Roosevelt magnopere adiuvit.[4] In comitiis autem anni 1938 habitis, medio spatio magistratus praesidentiali, Roosevelt et eius fautores liberales Congressum Coniunctioni Conservativae tradere debuerunt.[5] Maxima opera Negotii Novi fuit Procuratio Progressus Operum.
Multi scriptores rerum gestarum Negotium Novum Primum (1933–1934) et Negotium Novum Alterum (1935–1938) discernunt, quorum alterum liberalius et controversius fuit. Negotium Novum Primum urgentia argentariae negotiationis discrimina per Actum Argentariae Negotationis Subitarium et Actum Argentariae Negotationis 1933 tractavit. Federal Emergency Relief Administration $500 milliones effectionibus levationis per civitates et urbes suppeditavit, cum Civil Works Administration pecuniam locis ad proposita operum factorum exercenda annis 1933 et 1934 dedit.[6]