From Wikipedia, the free encyclopedia
Notae tironianae sunt systema tachygraphicum (vel notarum) quod a Marco Tullio Tirone, scriba Ciceronis, excogitatum esse habetur. Systema in quattuor milia fere notarum olim constitit, antiquitate aliquantum ad quinque milia signorum amplificatum. Notae tironianae medio aevo Europaeo in monasteriis doctae sunt, cum systema ad circa tredecim milia signorum amplificaretur (vide immutationes scribales).[1] Usus notarum tironianarum ex saeculo undecimo imminutus est, sed nonnulli usus per saeculum septimum decimum videri possunt.[2][3]
Primae notae hodei notae sunt systema a Xenophonte rerum gestarum scriptore in Memorabiliis Socratis adhibitum, notae socratae appellatae. Primus notarum tironianarum adhibitarum relatus apud Plutarchum invenitur, qui dicit eas anno 63 a.C.n. ad scribendam Catonis accusationem Catilinae adhibitas esse:
Dio Cassius Maecenae tribuit inventionem notarum, et adfirmat ipsum Aquilam libertum usurpavisse ut systema multis aliis doceret.[6]
Isidorus Hispalensis autem aliam primam systematis historiam enarrat,[7] et inventionem artis Quinto Ennio tribuit, qui dicit invenisse mille centum notarum. Isidorus adfirmat Tironem usum Romam tulisse, sed notas Tironianas solum praepositionibus adhibuisse. Isidorus evolutionem aliarum notarum tironianarum a variis manibus describit, inter quas Vipsanius, certus Philargius, et Aquila (ut supra), donec Seneca varias notas ad rationem redegit, circa quinque milia notarum habentem.
Medio Aevo notae verba repraesentes latissime adhibebantur cum aliis imminutionibus scribarum, et signa prima ad 14 000 a Carolingis amplificata sunt; sed stenographica abecedarii notatio "esse obscurum" habuit (C. Burnett), nam ea, cum veneficio et arte magica saepe consociata, memoriá excidit donec Thomas a Becket, archiepiscopus Cantuariensis saeculo duodecimo studium eius excitavit. Iohannes Trithemius, abbas abbatiae Benedictinae Sponheim, saeculo quinto decimo notas Benenses invenit, quibus psalmum et lexicon Ciceronianum notis Tironianis scripta erant.[8]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.