From Wikipedia, the free encyclopedia
Nux (nŭcis, f.) est fructus putamine praeditus cuiuslibet nonnullarum plantarum quibus sunt semina indehiscentia. Cum varia semina fructusque sicci in multis linguis nomine nucis similiter appellentur, solum certus eorum numeri a biologis putantur nuces verae.[1] Nomen vulgo nucleum a duro putamine inclusum attingit.[2] Nuces sunt gravis alimentorum hominibus animalibusque feris fons.[3]
Nuces sunt seminis fructusque compositum, ubi fructus non aperitur ad liberandum semen. Plurima semina ex fructibus veniunt, et semina liberantur ex fructu, dissimiles nucum sicut nuces arborum Corylorum, Caryarum, Castanearum, et Fagacearum, quae fructum lapidosa pariete praeditum habent et ex ovario composito oriuntur.
Stricto et botanico sensu, nux est fructus simplex cum uno (raro duobus) semine, cuius paries ovarii durissimus maturitate fit. Plurimae a pistillis cum ovario inferiore gignuntur; omnes sunt indehiscentes: neque maturae aperiuntur. Nuces verae sunt ordinis taxinomici nomine Fagalium. Neque omnes nuces sunt edendi dignae: aliae (e.g. betulae, alni, carpini, pterocaryae) minores ut operae pretium, aliae (e.g. lithocarpi) amariores sunt.
Foris scientiis, aliae quae non sunt, secundum doctos viros, nuces verae, saepisseme nihilominus nuces esse dicuntur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.