Φώκαια, Phôkaia From Wikipedia, the free encyclopedia
Phocaea (Graece: Φώκαια; Turcice: Foça, accuratius Eski Foça 'Phocaea Antiqua') est urbs in Turcica Asiae Minoris parte 25581 incolarum anno 2008. Olim a Graecis e Phocide venientibus condita erat[1], fortasse iam undecimo saeculo a.C.n.
Gestio
Tabula aut despectus
Una e duodecim Ionicis urbibus fuit quae in Panionium coaluerunt. Tum Athena patrona civitatis erat. Anno 546 a.C.n. a Persis Harpago duce capta est et magna pars incolarum in coloniam Alaliam in Corsicam migrarunt[2]. Optimi nautae erant qui usque ad regnum Tartessum pervenerunt et praeter Alaliam multas alias colonias deduxerunt ː Massiliam[3] et Nicaeam in Gallia, Veliam in Lucania[4], Emporias in Hispania atque una cum Milesiis Lampsacum et Amisum in Asia. Quinto saeculo ineunte una cum ceteris Ionicis urbibus a Persis secessit[5], unde sunt nata illa celeberrima bella inter Graecos et Persas. Foederis Deliaci particeps fuit inter 478 et 412 a.C.n., postea ad Lacedaemonios transierunt[6]. Quamquam anno 132 a.C.n. Aristonico favit Massiliotis intercedentibus veniam a Romanis impetravit[7].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.